Buch 
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ad optimorum librorum fidem accurate editi
Seite
168
JPEG-Download
 

168 DE ARCHITECTURA

ita tolluntur in altitudinem nubes : deinde cum aerisunda nitentes, cum perventum fuerit ad montes, abeorum offensa et procellis propter plenitatem etgravitatem liquescendo disperguntur et ita diffun-duntur in terras. 3. Vaporem autem et nebulas ethumores ex ferra nasci K haec videtur efficere ratio,quod ea habet in se et calores fervidos et spiritusimmanes refrigerationesque et aquarum magnammultitudinem. Ex eo cum refrigeratum noctu soloriens impetu tangit orbem terrae et ventorum fla-tus oriuntur per tenebras, et ab humidis locis egre-diuntur in altitudinem nubes: aer autem tunc a solepercalefactus cum rorationibus ex terra tollit hu-mores. 4. Licet ex balneis exemplum capere; nul-lae enim camerae, quae sunt caldariorum, supra sepossunt habere fontes, sed coelum quod est ibi, expraefurniis ab ignis vapore percalefactum corripitex pavimentis aquam et aufert secum in camerarumcurvaturas et sustinet; ideo quod semper vapor ca-lidus in altitudinem se trudit, et primo non remitti-tur propter brevitatem; simul autem plus humorishabet congestum, non potest sustineri propter gra-vitatem, sed stillat supra lavantium capita. Itemeadem ratione coelestis aer cum ab sole percepit ca-lorem , ex omnibus locis hauriendo tollit humores etcongregat ad nubes. Ita enim terra fervore tactaeiicit humores, ut corpus hominis ex calore emittitsudores. 5. Indices autem sunt eius rei venti, exquibus qui a frigidissimis partibus veniunt procreati,septentrio et aquilo, extenuatos siccitatibus in aereflatus spirant; auster vero et reliqui qui a^solis cursuimpetum faciunt, sunt humidissimi, et semper ap-portant imbres; quod percalefacti ab regionibus fer-vidis adveniunt, et ex omnibus terris lambentes eri-piunt humores, et ita eos profundunt ad septentrio-nales regiones. 6. Haec autem sic fieri testimoniopossunt esse capita fluminum, quae orbe terrarum