Buch 
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ad optimorum librorum fidem accurate editi
Seite
170
JPEG-Download
 

ITO DE ARCHITECTURA

cura incidit percurrens in ardentem locum efferve-scit, et percalefacta egreditur per renas extra ter-ram; ideo diutius non potest permanere, sed brevispatio fit frigida. Namque si naturaliter esset ca-lida, non refrigeraretur calor eius. Sapor autem etodor et color eius non restituitui, quod intinctus etcommixtus est propter naturae raritatem.

CAPUT III.

(a sect. 24. vulgo Caput IV.)

De a quis calidis et de variorum fontium,fluminum lacuumque natura.

Sunt autem etiam nonnulli fontes calidi, ex qui-bus profluit aqua sapore optimo, quae in potioneita est suavis, uti nec fontinalis ab Camoenis necMarcia saliens desideretur. Haec autem a naturaperficiuntur his rationibus. Cum in imo per alumenaut bitumen seu sulphur ignis excitatur, ardore per-candefacit terram, quae est [circa se]: supra se au-tem fervidum emittit in superiora loca vaporem, etita si qui in his locis qui sunt supra, fontes dulcisaquae nascuntur, offensi eo vapore effervescunt in-ter venas, et ita profluunt incorrupto sapore. 2. Suntetiam odore et sapore non bono frigidi fontes, quiab inferioribus locis penitus orti, per loca ardentiatranseunt, et ab his per longum spatium terrae per-currentes, refrigerati perveniunt supra terram, sa-pore odore coloreque corrupto, uti in Tiburtina viaflumen Albula et in Ardeatino fontes frigidi eodemodore, qui sulphurati dicuntur, et reliquis locis si-milibus. Hi autem cum sint frigidi, ideo videnturaspectu fervere, quod cum in ardentem locum altepenitus inciderunt, humore et igni inter se congruen-tibus, offensi vehementi fragore validos in se reci-piunt spiritus, et ita inflati vi venti coacti, bullientescrebro per fontes egrediuntur. Ex his autem quinon sunt aperti, sed a saxis [aut alia vi\ continentur,