1T1
LIBER VIII. CAP. III.
per angustas renas vehementia spiritus extrudunturad summos grumorum tumulos. 3. Itaque qui pu-tant tanta se altitudine qua sunt grumi capita fon-tium posse habere, cum aperiunt fossuras latius, de-cipiuntur. Namque uti aeneum vas non in summislabris plenum, sed aquae mensuram suae capacitatishabens e tribus duas partes, operculumque in eocollocatum, cum ignis vehementi fervore tangatur,percalefieri cogit aquam. Ea autem propter natu-ralem raritatem in se recipiens fervoris validam in-flationem, non modo implet vas, sed spiritibus extol-lens operculum et crescens abundat: sublato autemoperculo, emissis inflationibus in aere patenti, rur-sus ad suum locum residet. Ad eundem modum[ea] capita fontium, cum sunt angustiis compressa,ruunt in summo spiritus aquae bullitus: simul autemlatius sunt aperti, exanimati per raritatem liquidaepotestatis resident et restituuntur in libramenti[swi] proprietatem. 4. Omnis autem aqua calidaideo quidem est medicamentosa, quod in pravis re-bus percocta aliam virtutem recipit ad usum. Nam-que sulphurosi fontes nervorum labores reficiuntpercalefaciendo exurendoque caloribus e corpori-bus humores vitiosos: aluminosi autem, cum disso-luta membra corporum paralysi aut aliqua vi morbireceperunt, fovendo per patentes venas refrigera-tionem contraria caloris vi reficiunt, et [ex] hoccontinenter restituuntur in antiquam membrorumcurationem. Bituminosi autem interioris corporisvitia potionibus purgando solent mederi. 5. Estautem aquae frigidae genus nitrosum, uti Pinnae Ve-stinae, Cutiliis aliisque locis similibus, quod potio-nibus depurgat, per alvumque transeundo etiamstrumarum minuit tumores. Ubi vero aurum argen-tum ferrum aes plumbum reliquaeque res earum si-miles fodiuntur, fontes inveniuntur copiosi; sed himaxime sunt vitiosi: habent enim vitia [contraria]