in DE ARCHITECTURA
aquae calidae [, quam] sulphur, alumen, bitumen[emittit; qui ] eaedemque per potiones cum in corpusineunt et per venas permanando nervos attinguntet artus, eos durant inflando: igitur nervi inflationeturgentes ex longitudine contrahuntur, et ita autneuricos aut podagricos efficiunt homines, ideoquod ex durissimis et spissioribus frigidissimisquerebus intinctas habent venarum raritates. 6. Aquaeautem species est, quae cum habeat non satis perlu-cidas venas, spuma uti flos natat in summo, coloresimilis vitri purpurei. Haec maxime consideraturAthenis; ibi enim ex eiusmodi locis et fontibus inAsty et ad portum Piraeeum ducti sunt salientes, equibus bibit nemo propter eam causam, sed lavatio-nibus et reliquis rebus utuntur: bibunt autem ex pu>teis, et ita vitant eorum vitia. Troezene non potestid vitari, quod omnino aliud genus aquae non repe-ritur nisi quod Cibdeli habent; itaque in ea civitateaut omnes aut maxima ex parte sunt pedibus vitiosi.Ciliciae vero civitate Tarso flumen est nomine Cyd-nos, in quo podagrici crura macerantes levantur do-lore. 7. Sunt autem et alia multa genera, quae suashabent proprietates, uti in Sicilia flumen estHime-ras, quod a fonte cum est progressum, dividitur induas partes; q*tae pars profluit contra Hetruriam,quod per terrae dulcem succum percurrit, est infini-ta dulcedine; altera pars, quae per eam terram curritunde sal foditur, salsum habet saporem. Item Pa-raetonio et quod est iter ad Hammonem, et Casio adAegyptum lacus sunt palustres, qui ita sunt salsi, uthabeant insuper se salem congelatum. Sunt[#w£em]et aliis pluribus locis et fontes et flumina et lacus,qui per salis fodinas percurrentes necessario salsiperficiuntur. 8. Alii autem per pingues terrae ve-nas profluentes uncti oleo fontes erumpunt, uti Solis(quod oppidum est Ciliciae) flumen nomine Liparis,in quo natantes aut lavantes ab ipsa aqua unguntur.