Buch 
Strabonis ... Rerum geographicarum commentarii libri septemdecem / Latini facti Guilielmo Xylandro ... interprete
Entstehung
Seite
141
JPEG-Download
 

LIBER QVINTVS.141ne maximè credita est narratio. Alia antiquior est & fabulosa, quę coloniam eam facit Ar-c le dicam ab Euando deductam, hujus usum holpitio Herculem cum Geryonis boues age-Euandrico nret. & Euandrum, qui è matre sua Nicostrata (erat enim haec uaticinandi perita.) cogno-culis fabula.uisset, Herculem confectis certaminibus fato in deorum numerum relatum iri, id Her-culi indicasse, lucoque dicato sacrifice ci Gręcanicum fecisse, quod eodem ritu hodiequeseruatur. Et Cecilius rerum Romanarum scriptor eo argumento colligit Romam à Grae-cis esse conditam, quòd Romani Graacoritu antiquo initituto Herculi rem sacram faciunt.Matrem quoque Euandri uenerantur Romani, unam de nymphis cesentes, Carmentamdenominatam. Latini autem initiò erant pauci, ac plerique Romanis non obtemperabant.successu tamen tenporis, uirtute Romuli & qui post eum regnauêre perculsi, uniuersi se subie-cerunt. Domitis porrò Aequis, Volscis, Hernicis, ac puùs etiam Rutulis, Aboriginibusquetum praeterea Roecis & Argyruscis quibusdam ac Priuernatibus, omnis eorum ager La-tium appellatus fuit. Volscorum Pometiorum ager praeclarus fuit, finitimus Latinis, &17 Appiolae urbs, quam Tarquinius Priscus deleuit. Aequi maximè uicini erant Quiriti-bus, quorum urbes idem uastauit. filius eius Suessam cepit Volscorum caput. Hernici Lauinio erant ac Albae propinqui, ipsique Romę: nec procul inde Aricia, Tellenae, & Antium.Albani initio cum Romanis consentiebant, ut qui eadem uterentur lingua, essentque Lati-ni. itaque etsi suum utraque seorsim haberet regem, tamen & mutua iungebant connubia,& Albae communibus utebantur sacris, aliaque iura ciuilia habebant communia. Postea temporis bello coorto, Alba demto templo diruta est, & Albani ciuibus Romanis adscripti.Reliquae etiam circùm uicinae urbes aliae deletae sunt, aliae cum resisterent oppressae, non-nullae etiam fauore Romanorum auctę. Nunc quidem ora maritima ab Ostia Sinuessam us-que Latium appellatur, priùs usque ad Circaeum non tantùm creuit. mediterranea quoqueolim pauca occupauit, post extenta fuit regio usque ad Campaniam & Samnites ac Pelignos,aliosque Apennini accolas. Totum Latium felix est & omnium rerum ferax, demtis pau-cis quibusdam locis maritimis, quae palustria sunt & morbosa, ut Ardeatium ager, & quodest inter Antium ac Lauinium, usque ad Pometiam, & Setini agri quaedam, ac circa Tarraci-nam & Circaeum. tum si qua sunt montosa & saxosa. quanquam ne haec quidem prorsusociosa aut inutilia sunt, cùm uel pascua copiosa habeant, uel syluas, uel fructus palustresmontanesue proferant. Caecubum quidem, locus palustris, uitem arboream alit, cuius ui-num est praestantissimum. Latinorum urbes maritimae sunt Ostia, urbs importuosa ob ag-gestionem limi, quę fit à Tiberi multis impleto amnibus. itaque non sine periculo naues sub-limes in aqua fluctuant. uincietamen commoditas. nam actuariae naues ad excipiendum àmagnis nauib. merces & alias importandum magno paratae numero adsunt: quibus efficitur, ut naues priusquam ad Tiberim perueniant, celeriter subuehantur, ac parte onerumleuatae, per eum aduersum Romam usque adscendant, ad cxc stadia Ostiam Ancus Mar-cus condidit. Eam sequitur Antium, urbs importuosa, saxis insita, distans ab Ostia CCLX stadijs. Hodie urbs ea principum ocio & uacationi ciuilium occupationum dicata est. itaquemagnifica ibi sunt aedificia permulta, excipiendis cum eò commigrant oblata occasioneprincipibus. Olim naues possederunt, & socios se praedonibus Tyrrhenis praebuerunt,quanquam iam Romanis subessent. Itaque & Alexander misit qui ea de re quererentur, &post eum Demetrius reliquos praedones Romanis mittens corpora eorum se ipsis largiriostendit ob cognationem cum Graecis: indignum tamen sibi uideri, eosdem & Italiae praeesse, & latrocinia emittere: ac Castores quidem dedicato ijs in foro templo uenerari, quiab omnibus Seruatorum loco habeantur, in Gręciam autem mittere qui istorum patriampopulentur. Sanè Romani eos ab isto praedandi studio deduxerunt. In medio harumurbium est Lauinium, quod habet omnibus Latinis commune fanum Veneris 18. eius administratio à maioribus est ad Ardeatas propagata. Sequitur Laurentum: & supra id Ar-dea Rutulorum colonia, LXX à mari stadijs. propè est fanum Veneris, ad quod Latini so-lennem agitant conuentum. ea loca sunt à Samnitib. uastata, & nunc rudera urbium restant:loca ipsa nobilitata sunt Aeneè peregrinatione, & sacrificeum ritus ab sllo usque temporetraditos seruari aiunt. Stadijs ab Antio CCXC Circæus modos est, quem mare & paludes tan-tum non insulam faciunt. aiunt eum radicib. abundare, fortassis ut fabulae de Circè accommmodent.