STRABONISGEOURAPH.modent. est ibi Circes oppidum, & sacra Mineruae ara. aiuntque ibi pateram quandam Vlis-sis monstrari. Inter haec est Sturafluuius, & ad eum nauium plraticarum statio. sequitur li-tus importuosum, & ad ipsos tantùm Circcios portu praeditum. Suprà in mediterraneisdassae, Osci. est Pometius campus. Huic contiguam regionem priùs Ausones habitarunt, qui idemCampaniam quoque tenuerunt. post hos Osci sunt, qui & ipsi partem Campaniae tenu: runt.nunc omnia sunt Latinorum usque ad Sinuessam, ut dixi. Peculiare quippiam Officis & Au-sonibus usuuenit. Nam cum Oscorum gens interierit, sermo eorum apud Romanos re-stat, ita ut carmina quaedam ac minimi certo quodam certamine, quod instituto maiorum ce-lebratur, in secnam producantur. Ausones autem quanquam ne semel quidem ad mareSiculum habitauerint, tamen mare id Ausonium dicitur. Deinde à Circaeo stadijs c estTarracina, priùs Trachina, id est aspera, ab accidente uocata. Ante eam est magna palus,quam duo fluuij efficiunt, quorum maioris Vfens dicitur. Hîc primûm mare attingit uia Appia,appie uiastrata à Roma Brundusium usque, & frequentissima. eam de maritimis urbibus hae dunta-xat tangunt, Tarracina, ac deinceps Formię, Minturna, Sinuessa, ac extremae Tarentum& Brundusium. Prope Tarracinam, quà Romam itur, iuxta uiam Appiam fossa longa ducta est, quę palustribus & fluuialibus impletur aquis, ac noctu maxime nauigatur, ut qui nauim uesperi intrant, manè egressi Appia uia pergant. Sed & interdiu muli naues per eamfossam loris trahunt. Sequuntur Formię à Laconibus conditae, priùs ob opportunitatem litoris ad excipiendas naues Hormiae dictę, quin & sinum interiectum Lacones Caiattam (Ca-ieta usurpatur.) appellarunt. quo nomine omnes cauitates ij afficiunt. Alij à Caieta Ae-neae nutrice dictum sinum uolunt. longitudine est stadiorum c à Tarracina ad promonto-rium Caietam eodem nomine dictum. atque inde ingentes aperiuntur speluncae, in quib.magnae sunt ac sumtuosae aedes. à Caieta distant Formiae stalia xL. Inter has & Sinuessamsunt Minturnae, utrinque stadijs ad XXXc dissitae. Minturnas perfluit 20 Liris, qui olim Clani-us uocabatur, is ab Apennino monte per Vestinos delapsus praeter Fregellas (qui nuncuicus est, olim nobilis urbs.) in lucum sacrum exit, infra Minturnas situm, quem sanctissi-mè oppidani colunt. In conspicuo autem maximè à speluncis duae insulae in pelago iacent,Pandataria & Pontia, non magnae eae, sed bene habitatę, & a se non procul disiunctae, a con-tinente stadijs CCL. Caietanum sinum Krhsequitur Caecubum: inde Fundi, urbs in uia Ap-pia. Haec loca optimum producunt uinum: inter quae maximè celebrantur Caecubum,Fundanum, Setinum, sicut & Falernum, Albanum, & Statanum. Sinuessa in sinu Seti-no sita est, & a sinu nomen gerit. in proximo thermae ad quosdam morbos pellendos effi-cacissimae. Hae ergo sunt Latij urbes maritimae. In mediterraneis prima super Ostiam estRoma, quę sola super Tiberi est sita. quam & docuimus non delectu sed necessitate oblatoRe me de loco positam. Id addendum, eos quoque qui postmodò partes aliquas adiecerunt, non conscriptio. moditatem locorum secutos fuisse, sed iam conditis partib. inseruiuisse. Primi Capitoli-um, Palatium, & Quirinalem collem muniuerunt, qui ab exteris ita facilè conscendi po-tuit, ut T. Tatius, quo tempore raptarum uirginum iniuriam ulciscebatur, primo agressuceperit. Ancus Marcius Caelium montem, & Auentinum, campumque his interiectum,diuulsa hęc & à se inuicem & ab anteà exstructis, necessitate compulsus adiecit. nam nequecolles ita natura munitos extra pomoerium relinquere uidebatur commodum, quos hostis facilè occupare ac pro arce ijs uti posset: neque perducere murum usque ad Quirinalemcollem poterat. Quem defectum Seruius arguit, qui compleuit murum adiectis urbi Exquilino & alleHic. quam omnia cum facilè capi extrinsecus possent, fossam altamegerunt, terraque intrò recepta, aggerem sex circiter stadiorum in interiore fossae marginae fe-cerunt, murosque & turres in eo constituerunt à Collina porta usque ad Exquilinam. tertiaporta Viminalis sub medio est aggere. Huiusmodi est Romae munitio, alijs munitioni-bus indigens. Ac mihi uidentur urbis eius principes de se & posteritate sua ita statuisse, Ro-manum esse non munitionibus, sed armis sua quirtute securitatem sibi & opes parare, nequeuiros muris, sed muros uiris defendere. Initio quidem cum in orbem circumdata Romę regio, ampla ea & praestans, à Romanis esset aliena, situs uerò Romae is, qui expositus op-pugnantium iniuriae eam facere uideretur, nullam certè locus urbis spem futurae felicitatisfaciebat. sed postquam uirtute ac labore eam regionem suę potestatis fecerunt, concursusquidam
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Strabonis ... Rerum geographicarum commentarii libri septemdecem / Latini facti Guilielmo Xylandro ... interprete
Seite
142
JPEG-Download
verfügbare Breiten