STRABONISGEOURAPH.lam, ignemque in ea hoc pacto exstinctum. fragore autem perculsos eo qui continentemhabitabant ex ora maris in Campaniam profugisse. Thermae eius insulae creduntur cal-Capreae, culo laborantib. remedium esse. Capreae antiquitus duo habebant oppida, postmodòunicum. Nam cùm Neapolitani Capreas quoque occupassent, belloque amisissentPithecusas: has ijs Augustus Caesar reddidit, Capreas priuatim à se condidit edificijsqueinstruxit. Atque hae sunt Campanię urbes maritimae, & insulae ante eas sitae. Atue-Campania me- rò in mediterraneis est Capua, re uera id quod nomine eius significatur. reliquas enimditerranea. si ei compares, oppida sunt, excepto Téano Sidicino, quae urbs est magni nominis. Si-33 ta est in uia Appia cùm ipsa Capua, tum aliae quae Brundisium inde ducunt, 33 Calatia,clusium, & Beneuentum. Romam uersus situm est Casilinum supra Vulturnum am-nem. quo in oppido obsessi Praenestini uiri IXXL, aduersus Annifalem tunc maximè ui-gentem tamdiu obsidionem tolerauerunt, dum medimno prae penuria ducentis denarijsuendito, uenditor mortuus est, emtore saluo. Cumque eosdem uidisset Annibal ra-pas prope muros serere, haud iniuria miratus est eorum tolerantiam, qui se tantisper pu-tarent obsidionem perferre posse, dum rapae perfectae enascerentur. Et tamen obses-sos omnes ferunt incolumes abijsse paucis demtis quos uel fames uel pugna absumsisset.Praeter nominatas, hae quoque sunt Campanae urbes, quarum suprà est a me facta men-tio, Cales, & Jeanum Sidicinum, quas distinguunt duę Fortunae, quarum templa suntcollocata ab utraque Latinae uiae parte. Praeterea Suessula, Atella, Nola, Nuceria, A-cerrę, Abella, aliaque his etiam minora oppida, quorum nonnulla Samnitibus adtribu-unt. Enimuerò Samnites, cum quondam in Latium & ad Ardeam usque excursionesfecissent, deinde ipsam egissent tulissentque Campaniam, ad magnam peruenerant po-tentiam. quippe Campani, alioqui dominis parere adsueti, facilè imperata faciebant. Cę-syllam. terùm hac tempestate omnino sunt confecti cùm ab alijs, tum postremò à Sylla, eo quisolus remp. Romanam in sua habuit manu. Is enim cùm multis proelijs Italicam rebellio-nem euertisset, Samnitas cernens solos propemodum adhuc nondum dissipatos ita una-nimiter bellum gerere. ut etiam ad ipsam Romam ducerent: ante uibis Romanę moeniaproelium cum eis conseruit, partimque in pugna eos deleuit, edicto ne quis Samnis ui-uus caperetur, reliquos cùm arma proiecissent (.ad quatuor aut quinque millia uirorumfuisse traditur.) in Ouile campi Martij deductos inclusit, triduoque post immissis militi-bus uniuersos trucidauit. proscriptionibusque institutis, non ante finem fecit, quàm quid-quid Samnitici erat nominis aut occidisset aut Italia eiecisset. incusantibusque tantam e-ius saeuiciam respondit, experientia se edoctum, neminem quenquam Romanorum qui-eturum, quandiu Samnites inter se cohaererent. Itaque nunc aliae urbes in pagos degene-rârunt, alię prorsus sunt abolitę. Boianum, Aesernia, Panna, Telesia Venafro adiacens,alięque similes, non merentur inter urbes censeri. quarum nos mentionem tamen ob ita-lię gloriam & potentiam fecimus. Beneuentum quidem & Venusia benè adhuc habent.Cęterùm de Samnitibus fabula talis fertur. Sabinos, cùm diuturno bello cum Vmbrisconflictarentur, uouisse (quod & Gręcorum faciunt quidam.) dijs se fructus eius anniconsecraturos. potitosque uictioria, immolasse partim, partim confecrasse eius anni pro-uenta. insecuta autem sterilitate, monuisse quendam, prolem quoque fuisse dijs dican-dam. obtemperasse Sabinos, eoque anno editos filios Marti nuncupasse, cumque ij ui-rilem attigissent ętatem, duce tauro ad coloniam alicubi condendam emisisse. taurum inOpicorum regione procubuisse, missos his expulsis ea loca insedisse, taurumque Marti,qui eum ipsis ductorem dedisset, ex oraculo sacrifice. Probabile porrò est, eos diminu-tiue Sabellos à maioribus suis, Sannitas (. Gręci Samnitas uocant.) alia de causa nomina-tos. Quidam Sportanes etiam cum his habitasse dicunt, ideoque Gręcis ipsos fauisse,quosdamque ipsorum Pitanatas dictos esse. hoc figmentum apparet esse Tarentino-rum, qui finitimis ac prępotentibus Samnitibus adularentur, eosque sibi conciliarent.nam ab his missa sunt aliquando illis LXXX millia peditum, & IIX millia equitum. Le-gem quoque apud Samnitas esse aiunt, pręclarem & ad uirtutem stimulos addentem.non
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Strabonis ... Rerum geographicarum commentarii libri septemdecem / Latini facti Guilielmo Xylandro ... interprete
Seite
150
JPEG-Download
verfügbare Breiten