LIBER QUINTVS.non enim licet filias quibus ipsi uelint elocare. sed quotannis uirgines decem, toti-demque iuuenum pręstantissimi deliguntur, quorum primo prima, eodemque dignitatis ordine reliquę coniunguntur. quod si quis honore hoc affectus à uirtute de-sciscat, ignominia notato uxor adimitur. Samnitas Hirpini subsequuntur, ipsi quo-que Samnitę. nomen ijs à lupo colonię ductore, quem hirpum Samnites appellant.attingunt hi Lucinos mediterraneos. Atque de Samnitibus quidem hęc. Cam- Campanorumpanis autem ob regionis felicitatem usu uenit, ut ęquam secundarum aduersarumluxus.que rerum partem perciperent. Eò enim luxus progressi sunt, ut conuiuas adcoenam promisso gladiatorum in singulas personas pari uocarent. Cumque An-nibel deditione ijs in suam potestatem receptis exercitum ibi in hybernis haberetita eum Campani uoluptatibus effeminarunt, ut diceret Annipal, periculum sibiesse ne uictor ab hostibus opprimeretur, qui loco uirorum mulieres recepisset mi-lites. Romani autem uictoriam confecuti Campinos multis malis inflictis casti-gauerunt, & ad extremum agros quoque eorum diuiserunt. Nunc rebus utun-tur prosperis, colentes concordiam cum uicinis, ciuitatisque suae uetustam digni-tatem amplitudinemque & uirtutem tuentur. Post Campanes & Samnitas usquemad Frentanes ad mare Tyrrhenum Picentina gens habitat, Picenorum auulsa par-ticula quaedam eorum qui ad Adriaticum mare incolunt, à Romanis traducta adsinum Posidoniatem seu keptunium, cui nunc Paestano, & urbi Posidoniae Pae-stum nomen est, in medio sinu sitae. Murum Sybaritae ac mare condiderant: habita-tores autem sursum commigrauerunt. his Lucani posteà, Lucanisque deinde Ro-mani ademerunt urbem. morbosam eam facit fluuius in proximo in paludes diffu-sus. Inter Sirenusas & Posidoniam Marcina est à Tyrrhenis condita, à Samnitibushabitata. Hinc per Nuceriam Pompeios usque isthmus est non longior exx sta-dijs. Pertingunt Picentes usque ad Silarum, qui ab ea regione ueterem Campa-niam diuidit. De Silari aquis hoc peculiare traditur, planta si quae in aquam eiusconijciatur, eam in saxum mutari, manente colore formaque ijsdem. Picentum ca-put fuit urbs Picentia. sed nunc per pagos habitant, à Romanis urbe expulsi quòdAnnibali se coniunxissent. quo quidem reip. statu pro militia ijs iniunctum fuit; utcursores ac tabellarij essent, sicut & eandem ob causam Lucanis atque brut-tijs. & pręsidij aduersum eos loco muniuerunt non procul amari Salernum Romani. à Sirenusis ad Sila-rum stavia sunt CCLX.INLL
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Strabonis ... Rerum geographicarum commentarii libri septemdecem / Latini facti Guilielmo Xylandro ... interprete
Seite
151
JPEG-Download
verfügbare Breiten