LIBER SEPTIMVS.tisse. Quin & figmentum uidetur, eluuiem aliquando immodicam accidisse: cùm id ge-nus Oceani accidentia intendantur quidem ea & remittantur, sed ordine tamen suo atquemodo. Non rectè etiam is, qui arma aduersus exundationem cepisse Cimbros ait: nequeid, quòd Celtae ad uacuitatem metus sese adsuefacientes, patiantur domos suas aquis ob-rui, rursumque aedificent, pluresque eorum aquis quàm bello pereant, quod Ephorus tradidit. Nam haec absurda non admittit cùm ordo ęstuum, tum noticia regionis illuuiem pas-sae. cùm enim bis quotidie aestus accideret, qui credibile sit tandem nunquam eos sensis-se naturalem esse hanc maris reciprocationem & innoxiam, nec non sibi cum omnibus adOceanum accolentibus communem? Malè etiam Clitarchus, equites narrans accursummaris spectantes, citatis equis refugisse, & poenè fuisse asiluxu obrutos. neque enim tanta ce-lebritate accedere mare depraehendimus, sed sensim & latenter: neque id quod fieret quo-tidie, & omnium spectaturorum aures antequam accederent personaret, tantum potuitobijcere his terrorem, ut quasi de improuiso oblata re fugam facerent. Haec Posidoniusiure in scriptoribus repraehendit. Idem non inepta coniectura colligit Cimbros hominesfuisse praedones ac uagos, armisque ad Maeotin usque lacum progressos: & fuisse ab ijsCimmerium bosporum denominatum, quasi Cimbricum, cum Graeci Cimbros Cimme-riorum nomine afficiant. Idem perhibet, Boios quondam Hercyniam incoluisse syluam: acCimbros cùm ad ea loca se contulissent, ab ijs repulsos, ad Istrum & Scordiscos Gallos de-scendisse: inde ad Teuritas ac Tauriscos: ipsos quoque Gallos, tum ad Heluetios, auridiuites, caeterûm pacatos. Hos, cum uiderent suis maiores opes latrocinijs Cimbrorum partas, maximè Tagurinos ac Tugenos, animum ad praedas adiecisse, ac Cimbris Italiam petentibus socios se adiunxisse. Omnes autem à Romanis debellati sunt & Cimbri & eorumsoci, partim extra Alpes, partim cùm his superatis in Italiam descendissent. Morem huncfuisse Cimbris usitatum ferunt.oncquentibus eos in bellum uxoribus, uates quaedam coDira uaticinanmitabantur canae, albo uestitu, carbatinis supparis desuperfibulis affixis, cinctu aereo, pedi- di ratio.bus nudis. eę per castra captiuis occurrebant strictis gladijs, prostratosque ad crateram aeneam adducebant amphoras circiter xx capientem. Super eam pulpitum erat, quo conscen-so uates sublimis singulis supra lebetem eleuatis guttur incidebat. è sanguine in crate-ram fuso suam captabant quandam diuinationem, reliquae cadauerasic casorum scinde-bant, intestinisque spectatis uictoriam suis uaticinabantur. In praelijs pelles pulsabant cra-tibus curruum praetentas, quibus sonitus terribilis edebatur. Germanorum, ut diximus,septentrionales qui sunt, propter litus Oceani porriguntur. ac noti sunt ab ostijs Rhenius-que ad Albin, notissimi Sicambri & Cimbri. Quae autem trans Albim ad Oceanum sunt,nobis prorsus sunt ignota. Nam neque priorum quenquam compertum habemus istudlitus praeternauigasse uersus orientem usque ad Caspij matis fauces: neque ultra Albimsita Romani adiuerunt. sed ne terrestri quidem itinere quisquam illa perlustrauit. Ergoquod secundum longitudinem proficiscens ortum solis uersus per regiones ad Borysthenem & septentrionalia à Ponto iter faciat, e flimatum & aequaliter distantium linearumrationibus liquet. Quid autem sit ultra Germanos, & alios ijs confines, siue ij sunt Bastar-nae, ut plerique putant, siue alij interiecti, siue lazyges, siue Roxolani, siue alij incurri-bus domicilia habentes, non est facile dictu. neque an tota illa in ora Oceani aliqua sit por-tio, quae uel ob frigus, uel alia de causa habitari nequeat: item, an aliud genus hominumorientalibus Germanis & Oceano sit interiectum. Eadem ignoratio reliquorum dein-ceps ad Boream uergentium ab eo indicatur. neque enim scimus Bastarna, & Sauromatę,& in uniuersum qui supra Pontum habitant, quantum absint ab Atlantico mari, aut an eòusque pertingant. Latus autem Germaniae meridionale quod est trans Albim, conti-nuò Susui tenent: post hos Getarum regio attingit, arcta initio, quà iuxta austrinam par-tem secundum Istrum protenditur, & eregionè finibus Hercyniae syluae, partem monti-tium ipsa quoque complectens: deinde uersus septentrionem dilatatur usque ad Tyri-getas. Atque ignoratione horum locorum factum est, ut audirentur qui Riphaeos mon-tes & Hyperboreos comenti sunt: taliaque de ora Oceani mendacia traderet Pytheas Massi-diensis, pręscriptione usus narrationis rerum coelestium & mathematicarum. Eos igitur missos faciamus. Neque.n.si qua tragicè Sophocles fabulatur, Orithytam à Borea raptam narrans fuisse perlatamSuper-
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Strabonis ... Rerum geographicarum commentarii libri septemdecem / Latini facti Guilielmo Xylandro ... interprete
Seite
189
JPEG-Download
verfügbare Breiten