STRABONISGEOGRAPH,190Superque Pontum ad terrae fines extumos,Fontesque noctis, & coeli aduersam plagam,Hortum ueteremque Phoebitquicquam haec ad institutum nostrum faciunt. Itaque omittamus ista, ut & in PhoedroSocrates. quae autem ex ueteri ac recenti historia accepimus, referamus. Proinde Grae-ci Getas existimauerunt esse Thracicam gentem. Hi Getae ad utramque ripam Istri acco-lebant, itemque Mysi, ipsi quoque Thraces, & quos nunc Mysos uocant, à quibus profe-cti sunt qui nunc inter Lydos, Phryges, ac Troas habitant Mysi. Quin & ipsi Phryges,Bryges sunt, gens Thracica, sicut & Mygdones, Bebryces, Medobithyni, Bithyni, Thyni,& (ut arbitror.) Mariandyni. atque hi quidem omnes Europam prorsus deseruerunt: Mysiin ea constitere. Et sanè Posidonij comprobo coniecturam, qui Europaeos, id est Thraces,Mysos ab Homero nominari indicat his uerbis:Partem in diuersam retrò sua lumina torsit,Ilias. v., initio,Thraces equûm domitores, comminus tque potentesPugna respiciens MysosNam si quis Asiae populum Mysos intelligat, incongruus erit sermo. Qui enim dicenslouem à Troia uisum auertentem in Thracum terram, cum his compraehendat Mysosnon in diuersa parte sitos, sed confines Troadi, & post eam incolentes atque ab utroquelatere, à Thracia autem Iato diuisos Hellesponto: is & terrae continentes partes diuer-sas confuderit, neque Homeri uerba intellexerit. Nam rursum oculos conuertere, idmaximè est ret'reorsum auertere. qui autem à Troianis uisum transferret in eos qui non àtergo eorum, sed à latere siti sunt, is proferret quidem, non autem retrò uisum auerteret.Huc facit & testimonium quod ab eo adducitur: nempe Mysis Homerum adiungere Hip-pemolgos, mulctores equorum nimirum, Glactophagos, id est uescentes lacte, & Abi-os: qui sunt in uehiculis habitantes Seythae & Sarmatae. nam etiamnum permixtae suntistae & Bastarnicae gentes Thracibus, magis quidem ijs qui extra, sed ijs tamen quoquequi intra Istrum accolunt. ijsdemque etiam Celticae, Boij, Scordisci, Taurisci. Scordiscos quidam Scordiscas appellant, Tauriscis Liguriscarum & Tauritarum nomen tribuunt. I-dem Posidonius ait Mysos pietatis ergo cùm animatis, tum ea propter etiam pecudibusabstinere: uitam degere ociosam, melle & lacte & caseo nutritos. ideoque eos & Deum cul-tores nominari, & Capnobatas, (uox scansores fumi notat.) Esse etiam quosdam Thra-ces, qui absque mulierib. uiuant. eosque Ctistas (. id est conditores.) uocari, & sacros honorisgratia haberi, immunesque uiuere. Hos uniuersos Homerum compendio sic extulissemulctores claros respexit equorum,ibidemLactiuoros, Abiosque: hominum gens iustior illisKulla alia est.Abios autem dicit praecipuè, quae uox uitę expertes significat, quia uxoribus careant:uiduam uitam quasi dimidia sui duntaxat parte constantem censens, ut & Protestai do-Nied. B. r. 701. mum, eo extincto uiduatam, semiperfectam uocat. Et comminus pugnaces (Anchema-chos sic interpretari liceat.) Mysos, quòd boni sint bellatores, neque agi ac ferri sua pati-autur. 3 Vultque in decimo scribendum esse pro Mysis comminus pugnantibus. †Enimuerò superuacaneum fortasse fuerit, scripturam à tot iam annis comprobatam uelle locomouere. multo enim credibilius est, ab initio Mysos appellatos, nunc quoque sic denomi-nari. Id quidem admitti non uidetur posse Abios à uiduitate potiùs, quàm quòd lanbuscareant & in ue hiculis degant, uocatos fuisse. Nam cùm praecipuè circa contractus & pe-cuniae aestimationem committantur flagitia: eos qui ad tenuem uictum tam paucis ute-rentur rebus, consentaneum est iustissimos dici. quando philosophi etiam temperantiae iusti-ciam proximo loco apponentes, uitam ex se aptam & frugalem in primis affectauerunt. undeetiam quidam eorum cursum non tenentes rectum, in eynicum uitę genus exorbitauere.Quòd autem absque uxoribus uiuerent, nullius talis rei indicium extat, maximé apudThraces, & de his Getas. Considera enim quaede ijs Menander, non ficta (puto.) sed exhistoria desumta scribit.Omnes enim Thraces, Getae sed maximèNos
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Strabonis ... Rerum geographicarum commentarii libri septemdecem / Latini facti Guilielmo Xylandro ... interprete
Seite
190
JPEG-Download
verfügbare Breiten