LIBER OCTAVVS.populis constitit VII, aut etiam IIx. adeò contigit abundare uiris eam regionem. Pellenestadijs à mari Lx distat, castellum munitum. Est & pagus Pellene inter Aegas & Pelle-nem, unde nomen Pellenicis chlaenis, quas in certaminibus praemij loco proponebant.Pelana autem Laconicę locus est uersus Megalopolitidem uergens. Aegera incolle estsita. Bura supra mare ad xI circiter stßdia: quam terraemotibus absorberi contigit. à fon-te qui ibi est, Sybarin Italię fluuium denominatum aiunt. Porrò Aega(. nam sic quoque Ae-gas appellant.) nunc quidem non habitatur: urbem autem habent Aegeenses. Aegiumincolis satis frequentatur. Ibi narrant louem fuisse à capra nutritum, ut & Aratus dicit.Phanom. 163.Sacra capella, suo quae dicitur ubere summum& additNotriuisse louem.-Oleniam louis hanc uates dixere capellam:significans id prope Olenum euenisse. Est ibi etiam Ceraunia sublimi in petra condita.Erhaec Aegeensium sunt, & Helice, Aenariumque louis lucus, Achaeorum destinatus co-mitijs. Aegeum urbem perfluit amnis Selinûs. eiusdem nominis cum Selinunte qui E-phesi praeter Dianae templum labitur: & alioqui in ea quae nunc est Elide praeterit locum,quem Renophon dicit se oraculo monitum Dianae emisse. est & alius Selinus apud Hy. Lib. 5 exped.blaeos Megarenses, quos Carthaginenses expulerunt. Quod ad reliquas siue urbes siue Cyri.portiones Achaiae attinet, Rypes non habitantur, regionem cui Repidi nomen fuit Ae-gienses ac Pharienses occuparunt. Et Aeschylus alicubi haec habet:Sacramque Buran, & Ceraunias Rypas.Fuit haec Myscelli patria, qui Crotonem condidit. Sed & Leuctrum pagus fuit Rypi-dis, ad urbem Rypas pertinens. Posteà sequuntur Patrae, urbs memorabilis. Inde Ri-um est, & Antirrium, Patris distans stadia XI. Romani nuper eò in coloniam deduxe-tunt magnam partem exercitus quo in Actiaca paranda uictoria usi fuerant. & nunc ualdè copia uirorum floret, habetque mediocrem nauium stationem. Deinceps Dyme est, sicdicta quod ultima est uersus occidentem, urbs portu carens. Hanc ante stratum nominatam,ab Elea diuidit apud Buprasium Larissus amnis è monte profluens, quem alij Scollin, Ho-merus Oleniam petram appellat. Iam cùm Dymen Antimaclius dixerit Cauconidem, qui-dam cognomen hoc ei impositum censuerunt propter Caucones, qui (uti suprà osten-dimus. eò usque pertinuerint, alij à fluuio quodam tractum nomen putant: quomodoThebę appellantur Dircaeae & Asopides, Argos Inachium, Troia Simûntis. Paulo antenostram aetatem conuenę homines Dymen habitatum sunt missi, reliquię maritimorumpraedonum quos Pompeius exciderat, aliosque Solis Ciliciae, alios alibi, quosdam Dy-mae collocauit. Phara Dymae est contermina, eius incolae Pharienses dicuntur: cum sit &Messeniaca Phara, unde Pharatae. Est apud Pharienses fons Diree, Thebano cognomi-mis. Olenus deserta nunc est, agrumque Dymaei possident. sita fuit inter Patras acDymen. Sequitur Araxus Eleae promontorium, cID ab isthmo stadijs dissitum.Arcadia in medio est Peloponnesi, plurimamque montosam regionem continet. maxi Arcadia-mus eius mons est Cyllene. cuius perpendiculum alij xx, alij ad xv stadia ponunt. Viden-tur autem Arcadice gentes esse uetustissimę Gręcarum, Azanes inquam, Parrasij, & aliae similes.Neque nos illius regionis calamitates, quibus consumta est, sinunt de ea prolixè disserere.Nam & urbes continentibus bellis deletae sunt, quarum aliquando uiguerat fama, & a-gros coloni deseruerunt iam inde ab eo tempore, quo in Megalopolin (.id uocabuli ma-gnam urbem significat.) pleraeque urbes fuerunt contractae. Nunc quidem Megalopolis i-psa illud Comici impleuit: namEst solitudo magna nunc Megalopolis.pascua sunt ibi pro pecore larga, maximè pro asinis, & equis admissarijs. sed & equo-rum Arcadicorum genus optimum est, sicut & Argolicorum & Epidauriorum uastitasquoque ea, quae Aetoliae & Acarnaniae accidit, non minus ad educendos equos commo-da reddidit ea loca, quàm sunt Thessaliae. De Arcadibus porrò urbibus Mantineam Epa-minondas nobilitauit, uictis ibi altero proelio Lacedaemonijs, quo in proelio ipse etiamoccubuit. Verùmhaec, & Orchomenus, Heraea, Clstor, Pheneus, Stymphalus, Maena-lus, Methydrium, Caphyenses, ac Cynętha, aut omnino interciderunt, aut uix uestigiaearum
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Strabonis ... Rerum geographicarum commentarii libri septemdecem / Latini facti Guilielmo Xylandro ... interprete
Seite
253
JPEG-Download
verfügbare Breiten