Buch 
Strabonis ... Rerum geographicarum commentarii libri septemdecem / Latini facti Guilielmo Xylandro ... interprete
Entstehung
Seite
254
JPEG-Download
 

254STRABONISGEOURAPH.earum & indicia apparent. Tegea adhuc mediocriter constat. Superest etiam Minerum3737 Aleę tempum, exiguo cultu: & louis Lycęi fanum ad montem Lycęum. Quas ueròHomerus refertIliad. C. 606.Ripen, ac Stratiam, & uentosę moenia Enispę:eas neque facile, neque ulla cum utilitate inueneris, cum sint desertę. Montes pręterCyllenen insignes sunt Pholoë, Lycęum, Męnalus, & Parthenium à Tegeatide regionead Argiam usque pertingens. De Alphso Europa quę mirabilia iactantur, suprà retuli-mus, ac de Eratino: qui e Stymphalide ortus in Argiam nunc exit, olim effluxione inter-clusa, profundis eius uoraginibus obthuratis, quę Berethra Gręci, Zerethra Arcadesnuncupant. unde factum fuit, ut Srymphalus urbs nunc etiam L à palude distet stadijs,cùm antè ad ipsam sita esset paludis marginem. Diuersum planè est, quod Ladoni am-ni accidit. cuius fluxus interruption fuit aliquando ob scaturiginis obstructos meatus.cum enim berethra apud Pheneum terrae motu in sese concidissent, per quae nunc amnisfertur, interceperunt fluxum usque ad uenas quae in imo scaturiginis erant. atque ita qui-dam narrant. Eratosthenes autem tradit, apud Pheneum Aniam flumen magnis effu-sis uicina urbi loca obtexisse, ac in quosdam submersum isthmos qui dicantur Zerethra-quibus obthuratis, aliquando aquas in campos eluuiem fecisse: rursum apertis, aquame campis confertim dilapsam in Ladonem & Alpheum delabi, ita ut & Olympiae terra quaecirca templum est fuerit aquis mundata, & palus facta arctior. Additur, Erasinum prae-ter Stymphalum labentem subire montem in Argaa, rursumque erumpere ideoque lphicratem, cùm in obsidione Stymphalis nihil proficeret, multis paratis spongijs cona-tum fuisse prohibere eam infra terram fluminis demersionem: sed cepto destitisse, signocoelitus oblato. Propter Pheneum est etiam ea quę Stygis dicitur aqua, stillicidium aquęperniciosae, quam sacram habent. Tantum de Arcadia dictum esto. Proinde Polybiuma Maleis uersus septentrionem ad Istrum usque interuallum circiter CCIDD stadiorumnumerantem, non ineptè corrigit Artemidorus, qui id space definit IδδΙΙΙ stadijs.causam errori praebuit, quod non breuissimum interstitium Polybius fuit dimensus,sed annotauit qualiscunque itineris à copiarum ductore aliquo facti quantitatem. For-tassis haud absurdè eos commemorauero hîc qui conditores autoresque ciuitatum fuerunt in Peloponneso post reditum Heraclidarum. li fuerunt, Corinthi Aletes, SicyonisPhalces, Achaę Tisamenus, Elidis Oxylus, Messenae Chresphontes, Lacedae-monis Eurysthenes, ac Procles, Ärgorum Temenus, 8 in littoresitae regionis Aegeus & Deiphontes.G R AE