Thassaliae de-ser piio.
Iliad. B. 681.Nied. fr. 480.ibid. 443.
282STRABONISGEOGRAPH.sunt Aetolorum habendi. Caeterum à Thessalis descriptionem incipiemus, nimis uetu-sta & fabulosa, & de quibus plerunque non constat, omittères, (quòd & alias fecimus.)ea autem dicentes, quae tempestiua nobis uidebuntur.Ora Thessaliae maritima à Thermopylis usque ad ostia Penei & extrema Pelij orientem spectat, & promontoria Euboeae septentrionalia. quae ad Euboeam uergunt ac Theimopylas, Maliensium sunt & Phthiotarum Achaeorum: quae ad Pelium, Magnetes ha-bent. Hoc ergo latus Thessaliae dicatur ortiuum & maritimum. Ab altera parte à Pe-lio & Peneo uersus mediterranea Macedones adiacent usque ad Paeoniam Epiroticas-que gentes. A' Thermopylis sunt aequaliter undique à Macedonibus distantes Oetęs &Aetolici montes, usque ad Dorienses & Parnassum pertingentes. Apelletur ergolatuscontiguum Macedonibus septentrionale, austrinum alterum. Restat occiduum, quod in-cludunt Aetoli, Acarnanes, Amphilochi, & de Epirotis Athamanes, Molossi, ac regioquondam Aethicum dicta, denique Pindo quod adiac et: praeter Pindum atque Ossam.qui montes mediocriter alti, non multum loci occupant, sed in planicies definunt. Atquehac est medium Theftaliae, fertilissima regio, ijs locis demtis quae fluminibus illuuntur,Etenim Peneus per mediam fluens Thessaliam, multosque excipiens amnes, saepenume-rò effunditur in agros. atque antiquitus planiciem istam magno aiunt tectam fuisse: cum& montibus undique includeretur, & loca orae maritimae editiora essent campestribusCum autem terrae motus hiatum fecisset (.quam nunc Tempe fecisset.) abrupta ab OlympoOssa, per eum hiatum Peneus in mare se euoluens siccandam planiciem praebuit. Re-stant tamen paludes: Nesonis una magna, altera Boebeis aliquanto minor, & orae mariti-mae uicinior. Thessalia uniuersa in quatuor diuiditur partes, Phthiotidem, Estiaeotidem,Thessaliotidem, & Pelasgiotidem. Phthiotis austrina habet iuxta Oetam, a Maliaco sinu & Pylaico usque ad Dolopiam ac Pindum pertinentia, & se dilatantia usque aci-Pharsalium & campos Thessalicos. Estiaeotis occidua, & quae sunt inter Pindum atquesuperiorem Macedoniam. Reliqua obtinent Pelasgiotae, campos infra Estiaeotidem inco-lentes, iam inferioribus contigui Macedonibus, & qui deinceps loca implent usque adMagneticam oram. Hsc quoque nobilium nominum offertur enumeratio, praesertimob Homeri poësin. urbium uerò paucae auitam seruant dignitatem: maximè Larissa. Ho-merus porro in decem partes atque nominationes diuidens eam omnem terram, quamnunc Thessaliam dicimus, Oetaeae etiam & Locricae regionis quaedam adsumens & eiusquae nunc subest Macedonibus: quidpiam proponit comune omnibusque obtingens re-gionibus: nempe & totas & singulas partes mutari pro imperio eius qui rerum potitur. Pri-mos eos recenset qui Achilli parebant Thessalos, & austrinum latus tenebant, uicini Oe-tae & Locris qui ad Cnemidem habitabant:quique Pelasgicon Argos habebant,Quique Alon, atque Alopen, tum qui Trachina colebant,Et Phthiam, claram formosisque Hellada nymphis.Myrmidones, Graijque, & Achaei dicebantur.His adiungit etiam eos qui Phoenici parebant, communemque omnium facit classem.Atque Homerus quidem in pugnis apud Iicum pugnatis nullibi mentionem facit Do-lopicae exhortis: non enim ut Nestorem, ita Phoenicem quoque in praelium educit. Alijautem faciunt. ut Pindarus mentione Phoenicis illata,Qui Dolopum duxit audaces funda cateruasEquitum Danaorum telis utiles.Atqui hoc etiam apud Homerum est perreticentiam, quam uacant grammatici, intel-ligendum fuisse notatum. Ridiculum enim sit regem expeditioni interesse, qui sic dicitExtremis Phthię Dolopum rex imperito oris:subditos autem non adesse. Non enim socius militiae Achilli uidebitur fuisse, sed pau-corum duntaxat praeceptor, oratorque eum fuisse comitatus, adeoque consiliarius. Atquehoc uersus uolunt. est enim tale hoc,Vt bene dicere te, bene rem gerere atque docerem.* ab Achille in responsione dictis. * tunc Argos Pelasgicum. Rutsumque s lijTheft