Buch 
Strabonis ... Rerum geographicarum commentarii libri septemdecem / Latini facti Guilielmo Xylandro ... interprete
Entstehung
Seite
283
JPEG-Download
 

LIBER NONVS.Thessalonicam intelligunt, olim iuxta Larissam sitam, quae hodie non exstat: neque ur-bem, sed campum Thessalorum sic denominatum Abante autore, qui ex Argis coloniam duxerit. P hthiam quidam eandem cum Hellade siue Graecia faciunt & Achaia: scili-cet partem esse totius Thessaliae austrinam, in duas diuisae portiones. Alij distinguunt. E-quidem Homerus diuersa uidetur facere Phthiam & Hellada, sic dicens:Et Phthiam, claram formosisque Hellada nymphis.Item,Inde fuga solus peruasique Hellada latam,Iliad 17.475Et P hthiam ueni.& alibi per Helladaque, Phthiamque.Odyss. n. 496.Ergo duo facit Homerus: oppida, an aliâs loca incertum. Posteriores qui Gręciam proloco accipiunt, distingui aiunt Thebas Pthiotidis ab antiqua Pharsalo. In hac regione e-tiam Theridis sacellum est Pharsalo & nouę & ueteri propinquum. & ex hoc Thetidioconijciunt eam partem fuisse Achilleae ditionis. Qui urbem intelligunt, de his PharsalijLx stadijs à sua urbe rudera monstrant diruti oppidi, quod Helladem fuisse putent: pro-peque fontes duos, Messeidem atque Hypersam. Melitaeenses uerò circiter X asua urbe stadijs fuisse Helladem urbem autumant trans Enipeum, quo tempore ipsorum urbs Pyri-thae nomen gesserit. atque Hellenes, siue Graecos ex Hellade humili loco sita in ipsorumurbem commigrasse. testari hoc sepulcrum Hellenis, Deucationis & Pyrrhae F. quod inipsorum est foro. nam Deucation Phthiodi, & simpliciter Thessaliae imperasse dicitur. Eni-peus autem ab Erythra Pharsalum praeterlabens, in Apikanum, atque hic in Peneum in-fluit. Haec de Hellenibus. Phthij porrò uocantur & qui sub Achille, & qui sub Protesi-lao, & qui sub Philocteta erant. idque testatum facit Homerus. Nam cùm in recensione eo-rum qui Achilli parebant, posuisset eos qui Phthiam habitarent: in pugna apud naues e-os cum Achille manentes in nauibus & a pugna uacantes facit: pugnantes uerò alios, quiPhiloctetae suberant, & quos priùs Protesilaus, deinde Podarces ducebat. De quibuscommuniter sic loquitur:Illic Boeotique, & laones obtunicati,Iliad. v. 685.Locrique, Phthijque, & gens illustris Epaûm.Peculiariter autem:Pro Pthijsque Medon acer belloque Podarcesibid. 693.Stabant, & saeuos arcebant nauibus hostes.Fortassis etiam qui cum Burypylo fuerunt, Phthij dicti sunt, horum contermini.Nunc quidem Magnesiae Eurypylo subditae adscribunt quae circa Ormenium sunt, & Phi-loctetae ditionem omnem. Achillis autem Phthiam à Dolonia & campo usque ad ma-re saqueticum. Sed usque ad urbem Protesilao parentem Antonem, quae nunc plura-li nitmero effertur. De Alo autem & Alopa dubitatur, ne fortasse non ea loca nominetpoëta, quae nunc in Phthiotica ditione censentur: sed in Locris sita. scilicet usque A-chillis ditione se extendente, ut & usque ad Trachinem & Oetaeam regionem. Nam inLocrensi ora maritima ut Alope, ita etiam Alos sunt & Alius, quae nonnulli adspiritant.Sunt qui Haliuntem pro Alopa substituunt, & sic legunt.Quique Alon, atque Haliunta, & qui Trachina colebant,Alos uerò Phthiotidis iacet ad finem Othryos montis, qui uersus septentriones im-minet Phthiotidi, conterminus monti Tymphresto ac Dolopibus, atque inde ad uicinaMaliaco sinui loca protenditur. Distat Alos, (urbs utroque genere effertur.) ab Ito-no circiter Ex stadia: condidit Athamas, super campum Crocium, alluente moenia Am-phrysso amne. Sub Crocio Thebae sunt Phthiotides: & ipsa regio dicitur Phthiotis,& Achaica Malienses attingens, & Othryos montis radices. Sicut autem Phylace, quaeProtesilaum dominum habuit, Phthiotidis est Maliensibus uicinae: sic etiam Alos. distatà Thebis circiter ostadia, in medio sita Pharsali & Phthiotarum. quibus eam ademptamPhilippus Pharsalijs attribuit. Suprà monuimus, solere hoc modo finis & constitutionesgentium locorumque mutari. Sophocles etiam Trachiniam dixit Phthiotidem. Artemi-dorus Alon in ora maritima collocat extra Maliacum sinum quidem, tamen in Phtio-tide. Inde enim progrediens uersus Peneum, post Antronem ponit Pteleum, deinde A-lon