LIBER DVODECIMVS.dammodo urbs ijs pro castris erat. Reliqua ad tutandum sibi suisque necessaria repositahabebant in munitionibus castellorum: quę multa sunt, alia regis 5 amicorum. AbsuntMazaca à Ponto uersus meridiem stadijs circiter ICCCC: abFughrate paulo minus du-plo: à Cilicijs portis itinere sex dierum (. & Cyrini castra per Tyana, quę medio sita suntitinere.) à Cybistris CCC. Vtuntur Mazaceni legibus Charondae, & legum decantatoremdeligunt, qui ipsis est legum interpres, ut Romanorum sunt, iureconsulti. Adflixiteos grauiter Tigranes Armeniae rex, quo tempore Cappadociam incursionibus uastauit.omnes enim suis eiectos sedibus in Mesopotamiam transtulit, & maiorem Tigranocer-torum partem ijs habitatoribus frequentauit. qua tamen urbe à Romanis capta, qui-bus facultates erant, postliminio domum redierunt. Magnitudo Cappadociae in latumab Euxino ad Taurum, cID 13CC circiter stavia. longitudo à Lycaonia & Phrygia us-que adFughratem ortum uersus & Armeniam, ad tria stadiorum millia. Frugum estferax, maximè tritici: & omnis generis pecus alit. quanquam autem magis uersus meridi-em iacet quàm Pontus, frugidior tamen est. at Gabadania quanquam & plena est, & omnium maximè meridiem spectet, utpote Tauro subiecta: tamen aegrè ullam frugiferam ar-borem fert. ager itaque eius pascuis inseruit, ut & alię multę partes eius regionis, ma-ximè circa Garsauiram & Lycaoniam, ac Morimenam. In Cappadocia nascitur etiam praestantissimum omnium minium, quod & cum Hispanico certat. Cappadocium Sino-pensis cognomento laudatur, quia Sinopam id solebant auehere mercatores, antequamEphesiorum negociatio usque ad huius regionis homines prorogaretur. Dicitur etiamCrystalli tabulas, & onychitis lapidis prope Galatiam inuentas fuisse ab ijs qui Arche-lao metalla effodiebant. fuitque etiam locus lapidis albi, eburneo colore, quasi cotes quas-dam efferens non magnas, unde gladiorum faciebant manubria. alius etiam, qui magnasspeculorum materiae glebas ederet, quae etiam exportaretur. A'Cappadocia Pontumdirimunt montes quidam, aequali spacio semper à Tauro procurentes: quorum initiumest ab extremis Commagenae: ubi castellum est conditum loco praerupto 6 Dasmenonusque ad orientalia Laniasines. praefecturae autem sunt Cappadociae & Cammaneno, &Laniasena. Quo tempore Romani primùm rebus Asiae moderati sunt Antiocho deui-cto, euenit ut amiciciam ac foedus cum istis gentibus regibusque paciscerentur: ac reli-quis quidem regibus pro se honoris tribueretur: Cappadoci uerò communiter cumgente. Cùm autem genus defecisset regium, Romani ratione foederis & initae cum Cap-padocibus amiciciae ijs permiserunt ut liberè suis uiuerent legibus. hi autem missis lega-tis libertarem repudiauerunt, ut quam sibi dicerent esse intolerabilem: regem sibi daripostulauerunt. Romani mirati homines esse qui adeò de libertate animum despondissent,permiserunt eis ut de ipsorum corpore regem suis quem uellent suffragijs crearent Ira re-ab ijs factus est Ariobarzanes: cuius in tertia stirpe genus defecit. Exinde Archelausab Antonio rex est constitutus, nulla propinquitate eam familiam attingens. Atquehactenus de magna Cappadocia. de aspera autem Cilicia, quae ei adiuncta fuit, commodiùs in totius Ciliciae expositione dicetur.Ponti uerò rex fuit creatus Mithridates cognomento Eupator. Possedit autem re- Ponti descriptisgionem quae Haly fluuio determinatur, usque ad Tibarenos & Armenios: atque intra Ha-lyn usque ad Amastrin ac Paphlagoniae quasdam partes. Adiecit aut ditioni suę etiam orammaritimam uersus occasum usque ad Heracleam, quę Heraclidę ei est patria Platonici in diuersam uerò partem Ponto adiecit quę sunt usque ad Colchidem & Armeniam minorem.Sed & Pompelus illo deiecto his finib. conclusam ditionem occupauit. Is quę ad Armeniam sunt & Colchidem regulis diuisit quorum opera in bello usus fuerat: reliqua 7 in 7undecim respub. distribuit, & Bithyniae addidit, ut ex utrisque una constaret prouincia.inter mediterranea quosdam regno posterorum Pylęmenis subdidit, ut & Galatas tetrarchis è stirpe. Postea temporis Romani principes alias aliasque diuisiones fecerunt, regesregulosque constituendo, urbesque alias liberas faciendo, alias regulis subdendo, quas-dam sub populi Romani potestate relinquendo. Nos singula uti nunc habent recensebi-mus, & ubi res poscet pauca quaedam de antiquioribus commonabimus. Initium eritHeraclea, quae de his locis maximè occidentem uersus est. CVM è Propontide in Eu-xinum
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Strabonis ... Rerum geographicarum commentarii libri septemdecem / Latini facti Guilielmo Xylandro ... interprete
Seite
371
JPEG-Download
verfügbare Breiten