STRABONISGEOURAPH.372xinum mare intratur, ad dextram sunt Byzantio contiguae partes Thraciae. ad laeuamautem Chalcedonica regio. Prima in hac parte Bithynorum sunt, proxima Mariandyno-rum: (quidam etiam Cauconum aiunt.) deinde Paphlagonum usque ad Halyn: postCappadocum ad Pontum, ac deinceps usque ad Colchos. haec omnia dextram Pontipartem appellemus. Orae huic uniuersae à Colchide Heracleam usque imperauit Mi-thridates. ulteriora ad Propontidem usque ad Chalcedonem regi Bithyniae paruerunt. Regum potestate abolita, fines eosdem seruauerunt Romanisita ut Heradea Ponto adiun-Bithyni. geretur, ulteriora uersus occasum Bithynię. Enimuerò Bithynos, cùm antè Mysi essent,sic denominatos esse à Thracibus Bithynis atque Thynis qui eò commigrauerunt, plerique uno ore affirmant. indiciumque adferunt de Bithynis, quòd etiamnum in Thracia gensBithynorum exstat: de Thynis, quia Thynias est acta ad Apolloniam & Salmydessum.Sed & Bebrices, qui ante hos Mysiam incoluerunt, Thraces fuisse ego conijcio. Tradi-tum & hoc est, ipsos Mysos Thracum coloniam esse eorum qui nunc Mysi dicuntur.Haec quidem ita perhibentur. De Mariandynis & Cauconibus non idem omnes dicunt.Mariandens. Heracleam quidem in Mariandynis sitam a funt à Milesijs conditam: qui fuerint, aut unde,non ostendunt. neque gentile aliquot discrimen Mariandynorum apparet, sed similes o-mnino sunt Bithvnis. itaque hęc quoque gens Thracia uidetur. Theopompus scribit Mariandynum, cum Paphlagonię in multas ditiones diuisae partem possideret, inuasisse Be-brycum regionem atque occupasse, nomine à se relicto ei quam ante tenuerat. Id quoquetraditum est, à Milesijs qui Heracleam condiderunt, Mariandynos fuisse in seruitutemredactos qui antè ista incoluerant loca, atque etiam diuendites, non tamen extrafines, ideis sic usuuenisse, ut Cretensibus seruiuerunt qui coetus Minous dicebantur, & ThessalisCauconet. Penestae. Caucones, quos narrant accolere oram deinceps à Mariandynis maritimam us-que ad Parthenium fluuium, urbemque habere Teium: alij Scythas faciunt, alij Macedo-num quosdam, nonnulli etiam Pelasgorum. Dictum est de his etiam antem quodam locoCallisthenes uerò etiam in recensionem Homericam post uersum,Jliad 6.955ista posuit:Cromnamque, Aegialumque, & sublimes Erithynos,Cauconas duxit proles generosa Polyclis,Circa Parthenium sedes quibus obtigit amnem.nam ab Heraclea & Mariandynis eos porrigi usque ad Leucosvros, quos etiam nosCappadoces appellamus. esseque Cauconem gentem quae est circa Teium usque ad Par-thenium flumen: cui contigua est Henetorum qui post Parthenium sunt & CytorumHeraclea habent. quin adhuc etiam esse Parthenitas quosdam apud Parthenium. Heraclea urbsest portu commodo, & aliâs etiam memorabilis: utpote quae etiam colonias deduxerit.nam eius coloniae sunt Cherroneus ac Calapis. Libera primùm fuit. deinde aliquandiutyrannos passa, rursum sese in libertatem uindicauit. regem deinde habuit, cùm in Romanorum uenisset potestatem: ac coloniam Romanorum accepit in partem urbis & agri.Quam urbis partem cùm accepisset ab Antonio Adiatorix Demeneclij Galatarum tetrarchae Filij, ab Heracleotis Romanis habitatam: paulò ante Actiacam pugnam, noctuRomanos adortus interfecit, permissu (.utaiebat.) Antonij. sed post Actiacam uictori-am in triumpho ductus, unà cum filio est occisus. Vrbs est Ponticae prouinciae, quae adBithyniam est adiuncta. Inter Chalcedonem & Heradeam amnes labuntur compluresquorum è numero sunt Psillis, Calpas, & Sangarius: cuius etiam + Homerus facit mentioIliad. y. 187.iliad. m. 719. nem. Fontes habet hic apud Sangiam pagum, CL circiter stadijs à Pessinunte, & maioremSangarius o Phrygiae Epicteti (.id est adquisitae.) partem perlabitur, ac partem etiam Bithyniae aliquam,Cailus finuius. ita ut à Nicomedia absit paulo plus ccc stadijs. quo loco ei occurrit Gallus fluuius, or-tus apud Modra in Phrygia quae ad Hellespontum est sita, eadem cum ea quae Epictetus dicitur, quondam à Bithynis possessa. Is auctus & nauigabilis factus, cùm olim nauesnon ueheret, Bithyniam ostijs suis definit. Ante hanc maritimam oram etiam Thynias in-sula iacet. In Heracleotide nascitur aconitum. Abest urbs ea à Chalcedonio templo stadia3 ad CIDID, à Sangario D. 8 Teium obscurum nunc est oppidulum, nihilque habet memora-tu dignum: nisi quòd Philetaerus inde ortus fuit, princeps generis Attelicorum regum.Deinceps est Parthenius fluuius, perflorida delabens loca, indeque id nomen consecutus,quasi
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Strabonis ... Rerum geographicarum commentarii libri septemdecem / Latini facti Guilielmo Xylandro ... interprete
Seite
372
JPEG-Download
verfügbare Breiten