Buch 
Strabonis ... Rerum geographicarum commentarii libri septemdecem / Latini facti Guilielmo Xylandro ... interprete
Entstehung
Seite
409
JPEG-Download
 

ILIBERselmVSTERTIVS.409antistitam apud eos barbam edidisse: idque ter accidisse. Etiamnum in ditione Stratonicen-sium est Pedaus oppidulum, in tota autem Caria & Mileti ostenduntur Lelegum sepul-cra, castella, pagorumque uestigia. Proximum post Lelegas litus Cilices Homerici Cilices.tenebant: quòd nunc habent Adramytteni, Atarnitae, Pitanaei, usque ad Caici ostia. Di-uisi fuerunt Cilices in duas, ut dixi, prouincias: quarum una Eetioni, altera Myneti pa-teret. Eetionis urbem Thebam Homerus appellat.Nos Theben, sacram urbem uenimus Eetionis.Iliad.æ.366.Huic etiam Chrysam adscribit, templum Sminthei Apollinis, siquidem Thebae captafuit Chrysaeis. addit enim:Atque è direpta praedam asportauimus omnem.Inter se rectè quam diuisere Pelasgi,Atridae eximium dantes Chryseida munus.Vrbem autem Mynetis Lyrnessum nominat: siquidem Achilles Mynetem & Epistrophum Achilles interfecitLyrnessum euastans, & clarae moenia Thebes.Iliad.B.691.itaque cum dicit Briseis.neque me plorare sinebas,Cum meus à forti est occisus Achille maritus,Iliad. T. 295.Atque euastata urbs clari miseranda Mynetis:non intelligi debet Thebe, quae Eetionis fuit: sed Lyrnessus. ambae autem fuerunt incampo quideinde Thebes dictus fuit campus. de quo ob eius praestantiam certaminafuerunt Lydis & Mysis antè, posteà Graecis, qui eo è Lesbo & Aeolide migrauerunt. NuncAdram vtteni maiorem partem obtinent. ibi enim Theba est, & Lyrnessus munitum na-tura castellum. ambae sunt desertae. distant ab Adramyttio haec Lx, illa xxxo stadijs, in diuer-sam partem. In Adramyttena est & Chrysa & Cilla,, nunc Thebae uicina. Locus est Cilla Chrysa.la in quo Apollinis Cillei est fanum, ac praeterfluit ex Ida delapsus Cilleus fluuius. sunthaec iuxta Antandriam. Sed & in Lesbo Cilleum ab hac Cilla nomen habet. Est & Cillaeum mons in Gargarum & Antandrum Daës Colonensis ait, Cillei Apollinis templumprimùm Colonis fuisse posita è Graecia aduectis Aeolensibus. Chrysae quoque Cille-um Apollinem dedicatum fuisse ferunt: idè ne sit cum Smintheo, aut alius ab eo, incertum.Chrysa oppidulum fuit ad mare situm, portum habens. ibi erat Sminthei delubrum A-pollinis, & Chryseis. paulo supra iacet Thebe. Locus nunc planè desertus est: fanum Ci-licum translatum in eam quae nunc est Chrysam ad Hamaxitum: cùm Cilicum alij in Pom-phyliam emigrassent, alij Hamaxitum. Qui imperitiores sunt priscarum historiarum, hacfuisse Chrysam & Chryseidem putant, Homerumque eius loci facere mentionem. At-qui hsc nullus est portus. Homerus autem dicit.Illi intra portum cùm peruenere profundum.Iliad.α.elleNeque templum hac ad mare est: poëta autem ad mare ponitPontiuaga egreditur Chryseis pulcra carina.ibid 439.Quam tunc Delichius perduxit Vlisses ad aram,Inque manus caro patri dedit.Neque propè Thebam. at Homerica prope fuit. nam inde abductam ait Chryseidem.Sed neque Cilla in Alexandrino agro ulla ostenditur, neque Cillaei templum Apollinis.at poeta coniunxit:Qui Chrysam, Cillamque tenes.ibid. 37.at in Thebes campo propinqua uisitur. Et nauigatio à Cilicia Chrysa ad Naustathmon,IX ferè est stadiorum, unius adeò: quantam uidetur Vlisses confecisse. Nam nauem e-gressu, statim sacrificeum deo praebet: deinde uespera occupante, ibi pernoctat: manèauehitur. Ab Hamaxito autem uix tertium eius interualli est: itaque sic licuisset Vlissisacris operato eadem die ad naustathmum redire. Est etiam tumulus magnus ponè fa-num Cilleum Apollinis, monumentum Cilli cuiusdam: quem ferunt Pelopis fuisse auri-gam, ac principem in ea duxisse loca. à quo fortasse Ciliciae nomen est. II aut uicissim κέ 11Enimuerò quae de Teucris & muribus traduntur (. unde Smintheo nomen sit: quandòSminthij sunt mures. huc sunt transferenda. Excusant autem hanc à muribus denomi-Ridiculorum eonationem gnominum ratio.