Buch 
Strabonis ... Rerum geographicarum commentarii libri septemdecem / Latini facti Guilielmo Xylandro ... interprete
Entstehung
Seite
410
JPEG-Download
 

STRABONISGEOGRAPH.410nationem talibus quibusdam exemplis. Nam Oetaei Herculem à locustis, quas ParnopesGraeci, Kornopes ipsi nominant, Cornopionem appellatum uenerantur, quòd à locu-stis ipsos liberauerit. Ipoctonum Herculem Erythraei ad Meliunta accolentes colunt, quiaipes (. uermes sunt à quib. uites corroduntur. exsciderit. nam apud solos Erythraeos ea ui-tium pestis non nascitur. Rhodij in sua regione Erythibij Apollinis templum habent, ab* rubigine frugum auersa sic dictum, quae ipsis erythibus, aliàs erysibe dicitur. Ab Aeolen-sibus qui in Asia sunt, Mistis Pornopion dicitur, cum Boeoti sic appellent Pornopas: &sacrificatur Pornopioni Apollini. Mysia ergo est circa Adramyttium. Ea urbs aliquan-do sub Lydis fuit: & nunc portae Lydiae uisuntur Adramyttij: quod Lydi urbem eamcondiderint. Mysiae autem propinquum pagum. olim oppidum fuit, in cuius luco tem-plum Astyrenae Dianae est, cui Antandrij religiosè praesunt, quibus id est uiciniùs. distatab antiqua Chrysa stadia xx: cuius & ipsius in luco templum. Ibidem est & Achillis ual-Ihad x. 479. Ium. Inde ad quinquagesimum stadium Thebe est, deserta. quam Homerus sub Placosi-tam ait syluosa. At neque Placos aut Plax(. tabulam aut ei similem planiciem interprettere.) ulla ibi est, neque sylua superne imminet loco, quanquam sit ad Idam. Ab AstyrisThebe abest stalia ad LXX, ab Anderis ad IX. Hęc autem omnia sunt nomina locorum de-sertorum, aut malè habitatorum, aut fluminum trrentium κα celebrata tamen suntob antiquas historias. Vrbes sunt memorabiles Assus & Adramyttium. Bello Mithrida-tico malè acceptum fuit Adramyttium. Nam praetor Diodorus in gratiam regis senatumoccidit. cùm quidem se Academicum philosophum, & causidicum, & thetorem profile-retur interim. & quidem in Pontum etiam cum rege abijt. eo autem deiecto, poenas illededit maleficio affectis. nam cùm multa simul ei crimina intentarentur, turpiter seip-sum inedia confecit, non ferens dedecus tantum: idque in nostra patria. Orator insignis A-dramyttenus exstit Xenocles, Asiaticae de forma orationis, ea qua ullus alius uehementia. isque pro Asia ad senatum orauit, quo tempore ea Mithridatis partibus fauere insinu-lata fuit. Apud Astyra lacus est nomine Sapra, qui erumpit in litus mare, asperis saxisin dorsi speciem porrectis asperum. Sub Anderis delubrum est Matris deorum Ande-renae sacrum, & antrum cuniculi in morem sub terra, usque ad Palęam pertinens. Palaeauicus quidam est, ab Anderis CXXX stadijs dissitus. eum subterraneum specum demonstra-uit torrens, cùm incidisset in os eius, & postridie iuxta Andera à pastore quodam reper-12 tus esset, forte fortuna ad sacrifice eunte. Atarneus regia fuit 12 Hetmdae tyrannye. Se-pitane, quitur Pitane urbs Aeolica, duos habens portus, & fluuius Euenus eam praeterfluens: èquo per aquaeductus Adramytteni aquam sibi comparant. Pitane patria fuit Arcesilaiacademici patria, qui cum Zenone unà Citieo audiuit Polemonem. Vocatur etiam a-pud Pitanen quidam in mari locus Atarneus, infra urbem ad eum quae uocatur insula seseexserens. Aiunt apud Pitanam lateres coctos in aqua non subsidere. quod & in qua-* dam parua Etrusci maris insula euenit. leuior enim est terra quàm aqua cui inijcitur: id.eoque ea innatat. Posidonius in Hispania se uidisse affirmat è quadam terra argillacca, quaargentea detergent uasa, lateres concretos & aquae innatantes. Post Pitanam Caicusstadijs xxx in Elaiticum sinum se effundit. Trans Caicum xII à flumine stadijs Elaea esturbs Aeolica, eademque pergamenorum nauale, exxstadijs distans à Pergamo. Hinc in-tra centum studium Cana est, promontorium Lecto oppositum, Adramyttenumqueconficiens sinum, cuius pars est Elaiticus. Canae autem, oppidulum est Locrensium èCyno profectorum, iuxta extremas Lesbi uersus meridem partes, situm in regioneCanaea. ea regio usque ad Æiginusas pertinet, ijsque imminens promontorium, quodAega nonnulli appellant, quasi capram. est autem Aeqân pronunciandum, ut archâri& actân. sic enim totus mons appellatur, quem nunc Canen & Canas appellant. Cit-ca eum montem in orbem, uersus meridiem & occasum solis mare est: uersus orientemCaici campestria subiacent: uersus septentrionem Elaitis regio. Ipse mons pro se satisest contractus: mare autem Aegeum inclinat: unde & nomen ei: postea ipsum pro-montorium Aega appellatum: ut Supphò, ac deinde Canen & Canas. Inter Elaeam acPitanen, Atarneumque & Pergamum, intra Caicum Teuthrania est, distans ab unaqua-que dictarum stalia amplius Lxx. Historiae ferunt Teuthrantem Cilicum fuisse & My-forum