LIBER DecimVSQVARTVS.447ex alijs urbibus eò conuenientibus. Sunt qui à Papho ad Alexandream cursumdicant, cio cio IƒC. Post Paphum est Acamas. Deinde uersus orientem post A-camantem nauigatio est ad Aisinoam urbem, & louis lucum. deinde Soli urbs cumportu & fluuio ac templo Veneris, itemque Isidis: condiderunt Phalerus & AcamasAthenienses. qui inhabitants, Solij appellantur. Haec patria fuit Stasanoris, qui unusde amicis Alexandri principatum est consecutus. Suprà in mediterraneis est Lime-nia urbs, & deinde Crommyi promontorium. Quid uerò attinet poëtas admirari, maximè eos qui omne studium dictioni modò impendunt, Damastę scripta componentibus, qui longitudinem insula à septentrione uersus meridiem metitur ad Hieroce-pia (. id est sacro horto.) ad Cl—das? quando ne Eratosthenes quidem rectè. incusansenim hunc, Hierocepiam non à septentrione esse ait, sed à meridie. Ea uerò non in au-strina est parte, sed in occidua, ubi etiam Paphus sunt & Acamas. Dictum est de Pa-phi situ. Cyprus praestantia nulli cedit insulae. Nam & uini oleique ferax est, & suoutitur contenta frumento: & aeris abundantia sunt metalla apud Tamassum, ubi chalcanthum seu flosaeris nascitur & aerugo, usibus medicis res aptae. Eratosthenes aitcùm insulę eius campi quondam syluescerent maiorem in morem, ita ut occupati arboribus coli agri non possent: non ita multum auxilij tulisse eos qui ad aes argen-tumque conflandum arbores caedebant. accessisse postea nauium fabricationem &classium, cùm mare iam tuto nauigaretur, idque classibus. Sed Cyprios, cùm nesic quidem euincere possent syluarum incrementa, liberum fecisse, ut arbores quiuellent ac possent exscinderent, & quod agri quisque exstirpatis syluis perpurgasset,id proprium atque immune possideret. Antiquitus Cypri urbes suis singulae parue-runt ryrannis. Sed ab eo tempore quo Ptolemaei reges Aegyptum obtinuerunt, Cy-prus quoque in eorum uenit potestatem, ad iuuantibus saepe etiam Romanis. Cùmautem ultimus rex Ptolemaeus, patruus Cleopatrae quae nostra aetate regnum ges-sit, uideretur iniquè agere, neque bonam gratiam referre: eo deiecto Romani insu-lam occupauerunt, ac praetoriam prouinciam redegerunt. Perniciei causa potissimaregi fuit P. Claudius Pulcer. is enim cùm incidisset in Cilicios piratas, tum maximeuiribus uigentes, & redimendi sui precium posceretur, ad regem misit petitum, utmisso redemtionis precio se liberaret. Misit ille, sed ita exiguum, ut praedones id acci-pere puderet, remissoque eo Claudium absque clarigatione dimitterent. Ita seruatus,utrisque referendae gratiae memor fuit. factus quod tribunus plebis, obtinuit ut M. Catomitteretur, qui regi Cyprum possidenti adimeret. Atque is quidem aduentum Ca-tonismorte sibi conscita praeuertit. Cato superueniens Cyprum occupauit, regias fa-cultates diuendidit, & pecuniam in aerarium populi Romani intulit. Exinde in-sula haec fuit, ut etiam hodie est, prouincia praetoria. Paulò interiecto tempo-re Antonius eam Cleopatrae, & sorori eius Arsinoae tradi-derat. Verùm Antonio euerso, omnes etiam eiusconstitutiones sunt rescissae.X2 INLL
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Strabonis ... Rerum geographicarum commentarii libri septemdecem / Latini facti Guilielmo Xylandro ... interprete
Seite
447
JPEG-Download
verfügbare Breiten