E PISI.
rum. Vt minus etiam mirũ ſit, libros pręclaros atq; bibliothecas adeòfuiſſe cordi, atque in honore apud maximos ac præſtantiſſimos re-ges. Alexander Homeri carmina eo ſcrinio concluſit, quo Darius unguenta ſeruare ſolebat. Ptolemæus Philadelphus bibliothecam ſieinſtruxit, ut undiq; libros maximis pretijs conquireret. Si ſumptumin eam quis æſtimarit, regni unius pretium facilè ſuperabit. DO NM.enim librorum coẽgiſſe dicitur. Videat modò quis quanti emerit ſingulos e quanti exemplaria perſoluerit, dum exſcribi iubet. Neque ſo-um amor& honor in artes& libros, ſed& in ipſos artifices emana-uit. Beroſo enim Aſtrologo quod prædictiones eius ueræ eſſent, ſta-tuam cum lingua aurea, Athenienſes in Gymnaſio poſuerunt. Phala-ris quamuis tyrannus, Steſichorum poëtam à quo multis& intolerabilibus iniurijs affectus fuerat, cùm captiuum haberet, extremaq́; an-tea ſupplicia comminatus fuiſſet, liberum reddidit, muneribusq́; il-lum egregijs proſecutus eſt. Plus ſapientiæ ſoli tribuens. quàm po-tentiæ, quàm iniuriæ, quàm iracundiæ, ac etiam exemplo quo ſe abalijs ſecuriorem redderet. Pyndaro Lacedæmonij dum Thebas comburerent, pepercerunt. Domui enim inſcripſerat,DM N A⁰νοον]¹&ů vl SC ten Lale.Neque inclytis uiris ſoli homines pepercère, ſed dij. Apollo è tem-plo expulit Archilochi interfectorem, dicens: Muſarum miniſtruminterfeciſti, exi è templo. Simonidem quoquè poëtam ſeruarunt Ca-ſtor& Pollux, dum apud Scopam cœnaret: illo enim foras euoca-to, ſtatim triclinium corruit, obruitq́; conuiuas. Infinitum eſſet, ſi uel-lem tot exemplis, quæ mihi occurrunt, inſiſtere. Sed iam non hĩc conſiſtit omnino, ut enim ſumma uidetur eſſe laus inuentorũ atq; ſcribentium, ita maxima uoluptas diſcentium. Quod cùm præter cætera maximè ſapientum exemplo conijcere licet: Thebit Bencorat quadra-ginta annis in monte habitauit, ut motum octaui orbis deprehende-ret, nec ſatis aſſecutus eſt. Democritus ſtultitiam ſimulauit, ut uiſceraanimalium diſſecare acrimari liceret. Dioſcorides totam uitam in pe-regrinatione conſumpſit, ut plantas agnoſceret. Ariſtoteles ſubmini-ſtrante Alexandro, quadringenties& octuagies mille philippeos aureos impendit, ut animalium hiſtoriam cognoſceret. Atque utinam,b magnanime Princeps, tam tibi fortunam illius, dij dediſſent, quàmanimum& mentem. Neque enim futurum dubito, quin multò ma-iora tua illa ſplendida magnificentia in lucem prodirent. Quando-quidem iam tuis auſpicijs tam feliciter plantarum hiſtoria ædita ſit.Et nos nunc labores hos noſtros uariæ reconditæq́; naturalis non ſolum, ſed& artificioſæ hiſtoriæ ſub nomine tuo ſimus ædituri. Sed adrem redeo, unde ſpes omnium bonorum atq; eruditorum uirorum
in te, deſideriumq́; augendæ rei literariæ me auocauerat. Plinius ut
Veſuuij
—