Buch 
Hieronymi Cardani Mediolanensis Medici De Rervm Varietate Libri XVII : Adiectus est capitum, rerum & sententiarum notatu dignissimarum Index
Entstehung
Seite
1
JPEG-Download
 

1

D ANI MEDIOLANENSIS MEDICI.

DE RERVM VARIETAT ELIBER PRIM VS,

De uniuerſo,& partibiis eius ſenſibilibus.

VNIVERSVM, COMET, VENTORVM RATIO.SAT PRITIM VN.

. NIVERSVM hoc, fue ſit unum, ſiue plu-I ra: Et ſi unum, ſeu finitum, an infinitum:

& ſi finitũ, an aliquid extra ſe habeat, annihil:& ſi quippiã extra ſe habet, an mo-

bile, an immobile: ſit quoq; genitum, uelingenitum: Et ſi plura, fſinitã ne numero,an infinita: in libris de Arcanis æternita-tis, cùm iam dictum ſit: quæq́; iam adn 0 lum ſyderaq́; pertinent, tum naturales accdonſuetas mutationes quæ in aere fiunt,in libris de Subtilitate, demõſtrata ſint: reliquum eſt, ut de Cometis,quorum generationem ſolùm prioribus libris tantùm attigimus, ſer-monem cõpleamus. Simul dicturi etiam de ſympathia antipathiaq́ipſius uniuerſi: qua plurima, ſi non omnia, ſaltem regi cernuntur.Addemus& de uentis, atque ordine ipſius mundi, quæ ſola reſtareuidebantur. Igitur ut à manifeſtiſsimis ſumam exordium, hoc ſo-lum attingens quod notiſsimum eſt atq; conſpicuum, undecim tan-tùm corporibus conſtat. Quod etſi plura ſint, non tamen ad hunclibrum pertinet, qui ſolum de Senſilibus tractat, de illis conſiderare.Sunt autem corpora hæc, primùm quidem terra, atq; cum ea potiusquàm circa eam aqua: inde circa hæc ambo ad ccœlum uſq;, aer. Nuricambit Lunæ ccelum orbis ue ſeu ſphæra, poſt Mercurius, inde Ve-nus, Sol, Mars, Iupiter, Saturnus, ſupremum ccœlum ſtellarum. Anuerò Mercurius ſit tupra Solem Venusq;:& an epicyclis atq; eccen-tricis ferantur? An Sol ipſe in medio conſiſtat mundi, terra circũuer-tatur: An autem multos per orbes, uni centro circũpoſitos:ut olimCalippus& Budoxus, inde Auerroès, nuper Hieronymus Fracaſto-rius Veronenſis. An alius quiſpiam modus, his omnibus ſit melior:An etiam inter ipſas erraticarum ſphæras aliquod ſit corpus fluxile,dicere ſuperſedeo: cùm etiam quæ dam ad libros de Æternitatis ar-canis pertineant. Similiter& de lactea uia, abundè aliàs dictum eſt.Quid ergo ſupereſt amplius, quàm quod propoſuimus exequamuręNon fit cometes in elementari regione, quæ ſemper eſt inconſtans:cometes autem diu manet, nec etiam deſcendit propter uapores, nec

R,

Cometarumcauſa mo-dus generationis,

0