Rubiginem
Scdtia cur Se-mas fert.
2 HIERONYMI CAR.DANIMEDIOLANENSIS MEDICI,
DE RE RVM VARIETATELIBER QAVARN TS.
De metallis.
C APVT XI.
EER VM& chalybs rubiginem longè facilius contra.hunt, quàmæs æruginem: multoq́; magis ab ea uitia-tur ferrum, quàm æs: ideo ſeruantur quæ ſeruari poſ-
unt, furfure: quæ autem feruntur, aut ſub oculis eſſee A oportet, oleo illinuntur. Apparet ergo rubiginem&æruginem fieri ab humido aqueo: nam& ſub terra ubi aer non eſt,corrumpuntur,& multo magis. Idem uerò eſt dicere, aërem non ſub-eſſe,& adeò exiguum, ut effectus quantitati non reſpondeat, ad de-monſtrandum, aërem cauſam non eſſe rubiginis, niſi quatenus in a-quam uertitur. Fit ergo rubigo& ærugo, quoniã calor metallorumexiguus eſt: ob id neq; aurum, neq; argentum, rubigine tentantur:minus tamen aurum. Oleum igitur prohibet generari aqueum humi-dum: furfur uerò& generari prohibet illud,& genitum aufert, obidq́; tutius auxilium. Cùm igitur oleum prohibeat rubiginem, aquaelliciat, apparet non à frigido, neque humido fieri rubiginem: namoleum frigidum actu eſt, humidum autem& potentia& actu. Fit igitur ærugo& rubigo à calore putrido, aqua autem putreſcit. Et ob idutraq; ueneni genus eſt.
Quæ uerò certa ſpecie conſtant, calore terræ potius quàm aẽrisgignuntur: abſoluuntur autem cœleſti calore:nam Scotia, quamuisfrigidiſsima regio, maximè iuxta academiam Glaguenſis oppidi inGludiſdalia regione, quæ iuxta Argadiam occidentaliorem Scotiæregionem, proxima hæc eſt Hiberniæ, cyaneus lapis inuenitur, præ-terea adamantes, atq; carbunculi: nam de auro alis dictum eſt. Ve-rùm fieri non poteſt, ut abſoluantur abſq; calore Solis: ſed aut magniimperfecti, uel perfecti parui euadũt. lliud uerò dubitatione dignumeſt, cur non magis in Anglia, quæ cùm ſit auſtralior, eſt etiam calidi-dior, ſed ſolùm plumbum album gignit, aut argentum: Ratio, mon-tium eſt magnitudo: duriores enim lapides in lapidibus duris na-ſcuntur, atque ideo in montibus: Anglia uerò plana eſt. Temperataquoq; regio, metallicis perficiendis haud apta eſt, cùm humor nec à
Solis calore qui moderatus eſt, nec à terreſtri qui non poteſt cogi,concoqui poſsit.
E
—
Sed cur