2 E
aſcendit ob ignem: horum autem duorum alterum fieri neceſſe eſſet, oſi ignis eſſet ex uaporibus accenſus: nec triplici illo motu mouereturſemper, ſed ut iacula, aut ſtellæ incenſæ. Hoc autem aliãs demonſtra-tum eſt, tum ex hoc quòd tam ingens machina adeò celeriter con-uerſa, quin diſsiparetur, fieri non poſſet. Quòd ſi dicas, ſtella non eſtex inerrantibus, haud dubium eſt. Non enim tot uarijs motibus moueretur, adeoq́; celeriter: non erratica, cùm nimis celeriter feratur,&adeò rarò appareat. Sed neq;, ut quidam exiſtimant, ab ipſis planetisper ſympathiam trahi poſſunt, quoniam non conſiſterent tam uelo-citer rapti: nec motus illorum ſimilis eſt motui planetę, cùm perſæpeab ipſo fermè polo ad æquinoctij circulum transferantur. Itaq; hauddubie, nulla ſubſtantia propria conſtãt, ſed in cœlo fiunt: neq; uno ſolo, ſed in ſingulis, quemadmodũ& lactea uia. Neq; eſt id naturæ cœ-leſti repugnans, ut luminum quædam reflexio fiat. Capax enim cœlimateria eſt lucis, lux qualiscunq; fata ob diſtantiã rotunda uidetur.Augetur autem celerrimè, uelut& ignis& reliqua omnia quæ illu-ſtrantur. Sic irides& uirgæ: ſed quia hæ in fragili nubiũ materia conſiſtunt, celerius deſinunt eſſe quàm fiant. lam ergo lux cogitur in cœli parte, atq; augetur,& rotunda uidetur. Sed& caudam producit, lumine Solis eam penetrante, quoniam id fieri ſenſu percipitur, ut cùmlux magna minus claram permeat. Neq; enim cometes tam claramhabet lucem, ut permeare lux Solis abſq; impedimẽto poſsit, nec ma Dteriam habet denſam, qua lumen reflectat. Hoc enim lunæ, illud ſtel-lis conuenit: cometes media natura eſt, cùm ſit congregatio luminis 5in cœli parte. lam igitur habes cauſam luminis,& augmenti, atq; ro-tunditatis cometes:necnon& caudæ, quę etiam crinium dici poteſt.Reliquum eſt, ut motus rationem reddam. Quòd enim feratur, dumin cœlo eſt, ab oriente in occidentem,& rurſus ab occidente in orientem,& ſecundum latitudinem, nihil abſurdum, cœlo, in quo eſt co-metes moto. Sed quòd celerrimè,& longè plus ab occidente in ori-entem, quàm quiſq; planetarum,& contra ordinem ſignorum,& à fpolo ad æquinoctij circulum,& tranſuerſa, mirum uidetur, nec rationi cõſentaneum. Sed iam cauſam ipſam accipe: mouetur quidem co-metes uelut& ſplendor quiſpiam in rota, rotæ motu: quo fit, ut ſem-per ab oriente in oceidentem feratur, quò d omne cœlum taliter fer-tur: non tamen ſemper ab oceidente in orientem, quoniam cùm fue-rit in cœlos cuius planeta retrocedat, ſueritq́; in ea orbis parte, quæcontra ordinem ſignorũ fertur, cometes contra ſignorum ordinemtamdiu mouebitur, quamdiu& planeta. Ex quo patet erraticas nonferri in epicyclis, ſed integris circulis: aliter cometes non poſſet con-tra ſignorum ordinem ferri, niſi propinquus eſſet ualde planetæ re-trogradienti:motum uerò uelociorem quàm ſit planetarum ſecun-dum ordinem ſignorum habet,& in latitudine, quoniam reflexio&concurſus
.