Buch 
Hieronymi Cardani Mediolanensis Medici De Rervm Varietate Libri XVII : Adiectus est capitum, rerum & sententiarum notatu dignissimarum Index
Entstehung
Seite
26
JPEG-Download
 

Engronelantregio.

Frigoris detrimenta.

Lapones.

Samogithæ.

26 DE RE RVM VARIETAT E

melle quoq; ac fructibus, nam& pepones in Moſcouia proueniunt,

adiuti tamen equino fimo, uel iumenti alterius, cùm frigus exuperat,idem remouetur calore ſuperueniente. Et tamen in Moſcouia, flumi-na frigore congelantur,& lacus, ut non leue commodum ex his ſen-tiant: nam currihus, ob planitiem regionis, utuntur, atq; hi gelu beneficio ſuperent ea. Vnde etiam ultra Chama flumen, prouincia eſt Vi-aecha, ibiq; Artacha urbs, ubi ob perpetuum& conſtans gelu lociq;æqualitatem, calopodijs quibuſdã ligneis palmorum ſex longitudi-ne utuntur, quibus labuntur magna uelocitate ſuper glaciem, ac tu-tius: quia non premunt, ob motus celeritatem. Et canes etiam ferun-tur plauſtra uehere, cùm magni ſint,& tale genus uehendi facillimũ:quod etiam experiri à quibuſdam Germanis in urbe noſtra uidi. Verum ubi ſitus regionis natura loci, cœli ratio,& acris ſeu uentorum,conueniunt, locus fit frigidiſsimus aut calidiſsimus, uelut ultra Pet-zoram flumen( hoc abeſt ab æquinoctij circulo partibus Lx Vl, acetiam plus ex orientis parte: montes ſunt altiſsimi, qui cùm præter iduentis ſint expoſiti, omnino aridi ſunt. Exiſtimant Ripheos quidam,alij eſſe Hyperboreos. Vltra hos regionem eſſe dicunt Engronelant:naſciq́; hierofalcones ibi,& in montibus etiam cedros& ſabellesnigro colore. Simeonem etiam Churbſchi equitem, aſcẽdendo cùmV il dies protriuiſſet, nec ad apicem potuiſſet peruenire, incommodis pluribus coactum regredi. Ex frigore enim nõ exigua ſequunturdetrimenta, nam equo cuidam per Moſcouiam iter agenti, teſtes,&

allo criſta computruit: cumq́; eſſet moriturus(erat autem ex regio-ne) abſeiderunt criſtam: nec ſolůùm conualuit, ſed protinus cantauit.Frigore enim non ſolùm pars illa computruerat, ſed ſubiecta haudexhalabat: præciſa igitur parte putrida, euanuerũt praui halitus, quicollecti erant, ſenſitq; id uoluptatis genus, quod ſcalpendo ſcabioſi:ideoq́; cantauit. Et tamen cum his frigoribus, Nortuegiæ montesquidam abſumpti ſunt incendio.

Vltra hos omnes ſunt feri Ioppæ ſeu Lapones, qui ſub æſtiuo Sol-ſtitio diem perpetuam x circuituum Solis, horarumq́; fermè millehabẽt. Sed ſingulis xx iii horis corpus Solis per tres horas ſub craſſa nube latitat, quamuis ſplendor non auferatur, hæcq́; nox eſt eo-rum. Feri dicebantur, quoniam nudi ambulabant, nec conſortio aliorum hominum utebantur, nec ſupellectilẽ habebant,& omnia cru-da edebant: nunc commercio manſuefacti, uaſa emunt, coquunt car-nes, Chriſtum multi adorant. Sagittandi hæc gens adeò perita eſt, utferas inter nares percutiant, ne pellis deturpetur.

Samogithæ uerò,& ipſi ultra Moſcouiã ſunt, ſed nonadeò ut La-pones ad Septentrionem poſiti, habitant cum armentis in eodem cuDili, ubi ignis in medio lucet: uomere ligneo utuntur, idq; apud eosquaſi ſacrum eſt. Proceres poculis è cornibus urorum bibunt. Idola

colunt.

D