IIBERIEB Or ain
1 Ar cum ſuppoſitionibus. Sed obſtat ratio Veneris, quę ſi retroce
—
at ob epicyclũ, oportebit cùm deſcenderit, centuplo maiorẽ uideri:at nos non adeò ſumus pertinaces, ut dubium pro conſtanti affirmemus: nam cœlũ moueri circulariter propter ſe, non propter hæc infe-riora,& æqualiter ob indefeſſam uirtutem& locum eius, non ob centrum, conſtans eſt& ueriſsimũ: quod uerò paruæ illę ſphæræ ſint, alibi eſt tractandũ. Vnum cõſtat, non ob eas cauſas prohiberi, quin ſint& paruæ ſphæræ& orbes eccentrici. Quò d ſi quis obijciat partes il-las quæ abſidẽ cum eccentrico mutant, locum mutare, reſpondemusnequaq;, quia totum eodẽ loco manet: nam& ſi concentrici ſuppo-nantur omnes, dum mouebuntur partes, locum mutabũt:neq; enimaliquid moueri poteſt,& locum ſuum retinere: ſed ut mouetur, ita lo-cum mutat: conſtat igitur cœlum non moueri, niſi ſecundum partes.
Poli uerò qui quieſcere uidentur, non uerè quieſcũt, ſed& ipſi mouentur:& uis illa quæ in maximis eſt circulis, quaſi defluens,& cumdefluxu illo cœlum ipſum circumagit. Ob id ſub torrida zona, plu-rima& perfectiora generantur: uelut enim animæ uis in corde, ita inmedio circulo:& uelut in cerebro ſapiẽtia, ita in aſtro. Sphærulas autem dari non poſſe, inferius demonſtrabimus, quoniã Veneris ſphærula ad centrum terræ atq; inferius perueniret. Oportet autem pri-mùm hoc oſtendere, ex ſuppoſito ipſorum aſtrologorum: quod eſt,Venerem à Sole diſcedere in utranq; partem, ſcilicet orientis atqueoccidentis, ob paruum circulum, partibus x LIIVminut. decem: namcùm diſcedat partibus xlVIIl, minut. x x, quinq; harum ſuperen-tur. Ob id quòd abſidis oppoſitum& centra eccentricorum& orbisnonus uarietatem afferant, ſupponamus in perigeo ſemidimetiẽtemepicycli part. x Lv. tota dimetiens erit part. x c. circulusconcentricus B OE per perigeũ O, arcũ conſtat eſſe part. 1x aut amplius: ſed ſupponat x tantùm: nam quantomaior fuerit, eo epicycli periferia inferius cadet: deſcriba-tur epicyclus 30D,& ducatur ad perpendiculum rectaAp& lineæ D& Dor quia ergo OB eſt quadrans, erit rectà la-tus quadrati: at cùm anguli ad A recti ſint utrinq;,& lineæ x B, x O,AP, æquales, quia ex centro erit, ut anguli Ac p, ADC, R DB, ABD,ſint æquales& dimidium recti: totus igitur D rectus,& quadratumquale quadratis D&D R: igitur PC& P, ſemidimetientes circuli; CE,& ideo p centrum eius& centrum terræ: igitur epicyclusper centrum terræ tranſibit: non ergo ſunt epicycli. His uiſis accipia-mus manifeſta pro ſuppoſitis: Solis medius motus, apogeum,& pe-rigeum, eadem ſunt cum his quæ ſunt Veneris:Solq́; ipſe ſemper ſubecliptica octaui orbis defertur, illius mutationes undequaq; referensin longitudine latitudineq́;: anticiparunt autem æquinoctia ſemperab annis quadringentis ante Chriſtum, uſq; ad Albatenium, qui flo-E*
Cur ſub tor-rida maximals.Spbærulæ ſeuepicycli nondantur.