90 DE RERVM VARIETAT E
præcipua ignibus& aquis atq; ictibus, tamen ferro ſcindenti reſiſte- ore: nam ſilex ferro, magis reſiſtit marmore,& tamen facilius frangitur.Hinc aduerſus uetuſtatem, frigora,& uentos, conſtantia aut imbecil-litas. Septem enim hæc maxima ſunt ad omnia conterenda.Laęidum fami Sunt etiam lapidibus quædã familiaritatis inter ſe, tum cum plantislaaritas,& animalibus indicia, uelut cryſtallo& amethiſto, ſmaragdo& praſ-ſio, iaſpidi& onychi. Vrticę, ſaxifragia, parietaria, chelidonia, polytricum, felicius proueniunt inter lapides, uelut etiam ficus atq; caprifi-cus. Sed de his nihil mirum, tum quia quædam refrigerant radices,quæ dam hauriunt ſalſedinem, quædam tutiores ſunt à uermibus. II-lud ſanè mirum, quòd animalia inſecta& exanguia lapides diligant,uelut lacertæ& bufones aliqui,& ſcorpij generaliter: quorum om-nium natura eſt frigidiſsima. Sed uidentur tutiores eſſe lacertæ, cæ-teraq́; huiuſmodi inter lapides, quàm ſub terra,& magis humidumquàm frigus horrere, pręſertim quòd his in locis æſtate ſe proferunt,hyeme uerò inferius ſe condunt.N FCAP XVIII.EN NMARVM nomina, natura, uiresq,& ſcire arduum,& li.teris mandare difficillimũ eſt: propterea ꝙ non hæ diuer-bs membris aut partibus conſtant, quemadmodũ anima-d iculiate lia plantæq́;. Ob id promptum fuit, hiſtoriam quadrupe-ſemptus. dium ad antiquorũ opinionem conſcribere, quòd hæc paucis ſpeciebus continerentur,& pluribus partibus poſſent diſtingui. Proximahuic eſt hiſtoria plantarum: quæ tamen plurimos celebres uiros, obillarum multitudinem, tametſi haberent plantæ multa quibus diſtinguerentur, fatigauit. Huic ſuccedit piſciũ co gnitio, inde auium, à quauix quiſquam rectè ſe poteſt explicare: difficilior eſt ſerpentum, atq;hac etiam metallorum:ſed in his ob lucrum,& quòd liqueſcunt ac redeant, inuenit humana ſolertia, quo dignoſcerentur facilius: cuius etiam rei cauſa inuentus eſt lapis lydius, qui colorem latitantem exci-piat, prodatq́; metalli naturã. Vltimo igitur loco gemmarũ ſcientiaconſtat, quando& antiqui in eis deſcribendis parum diligentes fue-rint,& ipſe partium diuerſitate careant,& multiplici numero ſpecie-rum diſtinguantur:& neq; lapide ullo, neq; igne, ſalua earum integritate, explorari poſsint. Quinetiam quod maximum eſt, magnitudo& color, quæ duo erant maxima argumenta eas inter ſe diſtinguen-di, non conſtãt. Sed tum regionum diuerſitate, tum(ut uocant) acer-bitate, diluto colore, imò fermè nullo, plurimæ in eodem genere conſpiciantur. Memini me uidiſſe ſapphiros,& prægrandem carbun-culum, qui nihilo à cryſtallo colore diſtabant. Itaq;& hoc monſtrumaliqua ex parte domandum, nobis relictum eſt. Principio igitur con-ſtituere oportet, quibus notis gemmæ differant. Videntur autem eſ-ſe præci-
Ordo in de-8 1ſcribendis hisq uluunt d