Buch 
Hieronymi Cardani Mediolanensis Medici De Rervm Varietate Libri XVII : Adiectus est capitum, rerum & sententiarum notatu dignissimarum Index
Entstehung
Seite
94
JPEG-Download
 

2 DRIN ARI Are

magnitudinis fabæ, qui rimis fatiſcere undiq; uidebantur: tot inerantillis ſales capillamentis ſimiles, ſciſſuras repræſentantes. Ob id nullofermè in pretio ſunt, praſio tamen pulchriores. Accidunt hæc ob re-gionis frigiditatem, argumento manifeſto auſtralem plagam calidiorem eſſe boreali: nam apud nos non gignitur. Vitreæ his ſunt perſæ-pe pulchriores: ſed una ratio eſt illarum dignoſcendarum: ueræ enimin umbra, in loco lucido,& ſub Sole undiq; ſibi ſunt ſimiles: adulte-rinæ, hominum exemplo mutant faciem. Smaragdus à lima non tan-gitur, expolitur à rota, uitrum exeditur à lima, nec expolitur à rota,ſed conſumitur. Smaragdus uitrum ſauciat, ab illo non tangitur: utadamas ſapphirum, nec uiciſsim. Sapphirus etiam, quamuis dealba-tus, cæruleum quod retinet& puluerulentũ quaſi, quæ uitia ab ada-mante abſunt. Verùmſut dixi) ſmaragdi eſt oculum implere, non ſa-tiare: refocillare uiſum, non diſsipare:& quanto intentius intuemureo magis uim coloris ac nitoris reddere.

Berillus nec adeò uiridis, ſed maris tranquilli colore: nec adeò ful-gens, multosq́; induit colores: nam& cryſtallum, quidam ex his refe-runt: uibrant autem magis,& præcipuè quoniam India orti:& iu-cundior eſt aſpectu. Sunt& in noſtris regionibus, cryſtalli coloremarino, quos forſan berillos, ſed uiliores, appellare licebit:n eq; enimin his uenuſtas, nec iucũditas adeſt: ſed color is uitium eſt potius cry-ſtalli, quàm lapidis certi proprietas: obſcurus enim eſt. Badem forſanratione& inter adamantes ſunt citrei, quos artifices inter uitioſos potius reponunt, quàm in certo lapidum altero genere. Et enim ſub-ſtantia, nitor, durities, ſubſtantiæ puritas, eadem: ut ſi color adima-tur, exacti ſint adamantes.

Praſius undecimo loco ponatur, è uiridibus pinguior, propriumeius eſt tempore& uſu ſemper fieri obſcuriorem. Ob id eligitur pu-ra ac nitens,& quæ ſmaragdum æmulatur, plerunq; guttis nigris autrubentibus, aut etiam candidis aſperſa eſt, à ſmaragdo facile digno-ſcitur quod non uibrat, nec oculum reficit,& obſcuritatem retinet,ſaltem in quibuſdam partibus: pinguior eſt etiam,& puluerulentaquaſi gemma.&(ut dixi) plerũq; guttis aſperſa. A perſpicuo iaſpide,quod in iaſpide frequentior ſit gutta,& magis ſanguinea, minusq́;ſatur colos: nam praſius exhilarare poteſt contemplantem ſe, iaſpisnunquam: ſed quaſi Saturnius ſit, cùm tamen Marti ſubiaceat, hominem contriſtat. Vix unquam autem( quod in praſio non eſt) abſqſanguineis guttis, aut etiam uenis uel candidis, iaſpis uiridis inueni-tur. Ego uerò grammation& polygrammon libentius ad praſiumquàm ſaſpidem retulerim, ob earum eximium nitorem: nanq; poly-grammon ſæpius uidi,& uili emere potui. Subſtantia autem non ia-ſpidis, ſed praſij mihi uiſa eſt. Molochites quoq; uiridis, ſed opaca,ſui generis eſt: quemadmodum& callais: nam& ipſa uiridis, ſed in-

firmiore

9

0