Buch 
Hieronymi Cardani Mediolanensis Medici De Rervm Varietate Libri XVII : Adiectus est capitum, rerum & sententiarum notatu dignissimarum Index
Entstehung
Seite
117
JPEG-Download
 

LIBER VI. CAPVT XX. 17

g omnibus reſiniferis defluit, ſed non adeò copioſa, ut ſumptũ æquet.

Liquida uerò pix, cedro manat, id eſt maiore iunipero: dẽſior enimreſina, liquidior pice: utraq; pix flaua& nigra, apud nos conereta&dura eſt,& èꝭ piceæ ligno excocto defluit: unde etiam teæda, quæ pro-priè eſt medulla piceæ ſeneſcentis, quod hæc facillimè ardeat,& ala-erem flammam emittat. Verùm generali nomine tædam dicimus, re-ſinifera ligna quæ benè ardent: unde etiam ex larice& pinu ſumun-tur. Vt autem huic propoſito coronidem imponam, cedrus Græco-rum eſt iuniperi ſpecies procerior, fructu maiore: Hebręorum autemabies fructifera, apudq́; hos cedrus alia, iuniperi nomine uocabitur:ſicut& apud Græcos, cedrus Hebræorum abietis ſpecies

Sed utrüm ne ſenſus quidam plantis omnibus, aut quibuſdam tantüm, uelut cucurbitis, quæ aduentu mulieris maximè menſibus fœe-date, contabeſcit? Sic& cucumeres tonitru, quos conſtat omniumconſenſu, ad aquam pergere& extendi, oleum refugere:& ſi prohibeantur, incuruari? An forſan hic eſt ſenſus ille cõmunis, quo ad ſimilequodcunque fertur, contrarium refugiens? Maior autem ſimilitudoin his plantis cum aqua,& contrarietas cum oleo, quaàm in alijs: in-crementum quoquò uelox, unde manifeſtiora omnia: in nocte enimuna, ut Plinius quaſi oculatus teſtis refert, cucumis extenditur, con-rrahiturq;. 2

PLANT M A Q AM S VYVBESS EDENMONSTRAN TES. CAPVT XXI.

ERRBAR VM arborumq́; uaria natura, ſed maximò diuerſaillarũ ett quæ in aquis naſcuntur, aut in loco aquis proxi-mo,& quæ in macerijs ac muris rupibusq́;, atq; inter ſaxa:ö namẽè ſaxis plantę prodeuntes, miraculi ſpeciem referunt.Quæ igitur iuxta aquas ſemper naſci ſolent, ubi non prope naſcan-tur, aquam non procul ſubeſſe ſignificant: cuiuſmodi ſunt ſphondy-lium, ſiliqua Inda, ſeu caſsia noſtra, muſcus, ſalgazus, algarum multi-plicia genera, plantago, ranunculus, uerbena, tuſsilago, hydropiper,cyperus, iuncus, nymphea, potamogeton(unde nomen illi) tribuli,ſcordeon, lichen, phyllitis, capillus Veneris, ſalix quoq;& oriza,&quam rutham uocant caprariam, item populùs: ſion uerò ac ſiſym-brium, in aquis currentibus inueniuntur. Tum etiam alia multa ge-nera, quæcunq; etiam magnos ædunt fructus& molles, aquas ſubeſ-ſe ſignificant: uelut pepones, melopepones, cucurbitæ, cucumeresq;:foliorum quoq; magnitudo& rotunditas, plantam aquis gauderedeclarat. Vnum etiam quaſi certum eſt argumentum, ſi pediculusoblongus ſit ac tenuis, in herbis. f

At contra, in macerijs arbuſta etiam plura, plantę magnæ uix ullæ,

non ſuppeditante humore, uelut terebinthus caprificus, geneſta,

capparis, rubus, abſinthium, polytricum, ſaxifragia, parietarla( undeilli no-

Cucurbitarũcucumerũ

ſenſus.

Platæ aquam

ſubeſſe ſignifi

cantes.

Plantæ aridi-tatis indices.