1% DE RERVM VARIETATF
ut manu inueniri non queat, à media nocte paulatim exurgit, itaut
illuceſcente Sole penitus emergat, aſcendit tantundem ad meridiem.Semen capitibus continetur ſimilibus papaueris capitibus, ſed maioribus: ipſum autem milio ſimile, ex quo panem conficiunt. Vnde pa-
lam eſt plurimùm abundare.
Triorchis herbæ& accipi-tris conſenſus.
Res quæ ma-nus ſecant, nobis nõ animaduertentibus.
Ocimi naturmifi.
Rutæ uis mira
P ae! Is Tureicus formahumana.
Quercus cumllice cõſenſus.
Hæc atq; ſimilia commemorabo, quoniam uſu& frequentia pro-bari poſſunt: quæ uerò rara& extra uſum, alijs relinquam, tametſiuera ſint, cùm ipſe non uiderim: uelut de triorchi accipitre, quem ad-eò adamare triorchim centaurij genus, refert Plinius ex Theophra-ſte, ut eos qui herbam effoderint, referat ab aue peti. Quod multismodis cùm ſit incredibile& rarum, pręteribo: nam neq; ratione pro-bare, nec exemplo confirmare poſſum rem, quæ cui ſit uſui futuraignoro, etiam ſi uera ſit: præſtat tamen ſcire quæ uera ſunt: hanc ta-men herbam, ſunt qui inter orchis genera referant. Sed huius hiſto-ria in memoriam reuocauit, quod de primo centaurij genere ſcripſitDioſcorides, radicem illius quam uulgus rhaponticum uocat, car-nes in lebete iungere dum coquuntur, quod& de erica alij affirmant.hæc quidem ueriſimilia, uelut de triorchi dicta, quòd uix ſecari poſ-it quin homo uulneretur: quod ego in quodam genere herbæ foliotenui, ualde oblongo, duro,& triangulari, ſæpe expertus ſum: nam latera illius, nouaculæ inſtar incidunt: id etiam contin git in his, qui a-rundines attenuatas tractant.
Faparum ſemine antiquo prodire caules, caulium rapas etiam na-ſci, Varro prodidit. Eadẽ eſt mutatio inter ipſam& napum, ſoli, nonætatis permutatione: atq; hæc ueriſimiliora. Sed poſtquàm conſtateſſe caules raparum trunco, nihil mirum: ſubſtantia enim molli ſunt,& parum uariant membra: ideo facilis tranſitus, tum quia facilè con-cipiunt: quæ enim facilè procreantur, ex ſemine oblæſo etiam fiunt,ideoq́; naturam mutare poſſunt: facile uerò concipiũt, quia multùmhabent diluti humidi: hoc autem facilè paratur. Ocimum autem flo-res uario modo emittere, candidos, roſeos, purpureos:& ipſam plantam modò in ſerpillum, modò in ſiſymbrium uerti. Quò d ſſ ita eſt,oportet eas eſſe affines, ac uelut perfectum atq; imperfectũ ſe habere.
Ruta uerò adeò acris eſt, ut meminerim in Scotia curaſſe homi-nem, qui cùm hortũ curaret, putaretq́; rutam quæ inibi copioſa erat,& manibus& fronte igne ſacro laborauit: id illi cõtigiſſe aiebat odore. Vt minimè mirum ſit abigere ſerpentes, ſi copiofa ſeratur.
Mirum ꝙ in Turcico phaſello obſeruauimus:is aliquanto maioreſt noſtro, ſed admirabili naturæ arte humanam effigiem refert, fronte, oculis, naribus(ſi tamen pediculi partem illi annexam relinquas)ore, quod quaſi duobus teſtibus munitum eſt, ac mento, nihil certèhumane faciei natura ſimilius fecit.
Eſt etiam ſexus, ut de palma dixi, in quibuſdam plantis, uelut ilice& quercu: