Buch 
Hieronymi Cardani Mediolanensis Medici De Rervm Varietate Libri XVII : Adiectus est capitum, rerum & sententiarum notatu dignissimarum Index
Entstehung
Seite
124
JPEG-Download
 

Platanus ſem.peruirens.

Platanus inScotia An-glia.

Fructus quo-

modo nutriã-tur in contri-r regionibs.

Anglia oleis& nucibus etoleo caret.

Edoardumv,, cui hocopus de dica-bat, alloqui⸗-tur.

124 DE RE RVM VARIE TAT E

ma eſt. Refertur etiam, in Creta( quod mirum eſt)platanum fuiſſe 0iuxta fontem, perpetua fronde uirentem. Id magis mirum, ſola cuneam arborem, quæ uix in Italia ob negligentiam uideatur, in Anglia& Scotia eſſe frequentiſsimam. Numerauimus nos in uiridario mo-nachorum beati Auguſtini, quod in ſuburbijs Edimburgi eſt, ſuprauiginti platanos, quarum quæ dam pedes x xx ſuperabant,& tamenca regio eſt frigidiſsima: id ergo contingit partim diligentia, partim(ut reor) maris propinquitate, adeò ut hyemes ea regio mitiores ha-beat. Delectari puto eos hac arbore, quòd folia uitibus tam ſimiliahabeat, ut cùm uidiſſem ſurculos plantatos, exiſtimarem Scotos ui.tes colere: itaq;, ueluti amatores, quod uerè poſsidere nequeunt, imaginibus imitantur. Habet autem non ſolùm cum uite affinitatem infolijs, ſed etiam in pediculis ſarm entisq́;,& quod uino maximè gau-deat& adoleſcat. ecte itaq; Scoti feciſſe mihi uidẽtur, ut po ſtquàmpaucas arbores ſolum ferat, eam delegerint colendam quæ omniumſit pulcherrima. Bodem ſtudio fermè Angli, ſuis ſyluis eas inſerunt,ut poſtquàm fructiferis fermè carendum elt, non fructiferarum for-moſiſsima deligatur. Neq; uerò ob frigiditatẽ tantum fructibus totaAnglia aduerſatur, quantum oh uentos ualidiſsimos, à quibus pri-muùmflores, inde ſi qui fructus ſucceſſerint, excutiuntur. Memini metamen in Scotia, dum prope Angliam eſſem, ediſſe circa medium 8e-ptembris pruna fermè matura, quæ in humilibus arboribus creue- 9rant: di diciq́;f potius uentorum ui q; frigoris inſuria, deeſſe fructus.Itaque huic incommodo ſuccurremus, ſi murum altiorem exexeri-mus, maximè ea parte qua uenti ſæuire magis ſolent, ſi arbores humiles tum genere tum arte nutrierimus, ſi hyemis temporibus fimo pa.leaq́; eas muniuerimus: deinde ſi ea quibus gaudent ſingulæ copio/ſius adhibuerimus quæ adhiberi poſsint, eorum loco quorum facul-tas deeſt: denique ſi in eodem uſu, patientes cœeli elegerimus: uelutpro olea, quæ collibus ſiccis& argilla gaudet, tum maris propinqui-tate, nux. Sed ut uideo) non tantùm oleis, ſed etiam nucibus& qui-buſcunq; oleum parientibus, tota Anglia, magno incommodo, ca-ret. Nam& ſi adipis copia plurima adſit, tum butyri:butyrum tamenpiſcibus iunctum, elephantiaſim generat: quo morbo Gallia& An-glia, ſed magis omnibus his Hibernia laborat. Itaq; non ſolùm egre-gij Regis eſt, armis fines tutari, aliena inuadere, ſtrepere bello: ſed ſa-pientiſsimi atq; optimi(qualis tu es)meliorem prouinciam reddere:hominum multitudinẽ au gendo in primis, artem militarem edocen-do, cuſtodiendoq́ leges, concordiam inter illos tuendo: arces tutaslocis opportunis erigendo, urbes& uillas amplificando: colendoquod incultum eſt, atq; ex pratis campos faciendo, ea quæ ſunt neceſſoria.& tamen in prouincia deficiunt, inſtaurando, demolita reparando, diſciplinarum ſtudia introducendo, demumq; altiſsimi leges in-uiolabiles