Buch 
Hieronymi Cardani Mediolanensis Medici De Rervm Varietate Libri XVII : Adiectus est capitum, rerum & sententiarum notatu dignissimarum Index
Entstehung
Seite
413
JPEG-Download
 

LIBER XI. CAPVT LIIII. 413

5 periculo. Manifeſtũ eſt autem, quòd nihil differt, ſeu per maxima in-terualla fiat reflexio, ſeu per exigua, quod tutius eſt. Nam periculumnon adeò imminet, ut commutetur uentus, Solùm enim mutato centro uenti, contigit non omnino poſſe progredi. Ob id, ſi per magnainterualla temo mutetur, mutato uento, peribitutilitas. Longè igiturtutius eſt, per magna interualla, non mutaſſe uela aut temonem: ſedmutaſſe, longè melius ac ſecurius, ne fruſtreris. Modò uerò cùm in arcto nauis fuerit atq; ſinu, tunc nulla arte progredi poterit aduerſanteuentoꝛob id contingit,& etiã ob motus initium nondum factum, utmulto maiore labore naues, aduerſante uento, progrediantur portu, quàm ut inchoatum iter peragant, ubi portum egreſſæ ſunt. Peri- Pericula nacula uerò& ratio nauigandi ſic habentur. Securitas enim, nihilaliud uigantium.eſt quam cautio à periculis. Periculorum autem genera ſeptem ſunt:neq; plura eſſe poſſunt.· Aut enim dehiſcente aqua in gurgitibus na-uis abſorbetur, uelut olim in Charibdi: in mari autem, rara hæc: in fluminibus, frequentiora, ob motum circularem. Hic autem conſtat re-cto cùm in imum fertur, ut etiam in lapidibus aquæ immerſis. Aut inſeopulos fertur nauis,& frangitur: ibi enim montes plurimi ac colles:ui autem aquæ ac uentorũ diſrumpitur, in illos incidens impetu ma-ximo. Talem fuiſſe Syllam referunt, atque ambas circa Siciliam. Hæcambo peritia naucleri euitant. Facilius etiam quaſt in Oceano, quòdcopia aquarũ uortices impleti,& ſcopuli ſint abſcõditi. Sunt præter-ea Syrtes,& uada, in quæ incidentes naues, tum etiã breuia allidunt,d diſſoluuntur,& mora periclitantur: atq; hæc certis quibuſdã locis:minus tamen periculoſa, quòd arena, non lapide, aut ſolido cementoconſtent: arena cùm cedat, non frangit. Deuitant hæc etiã periti, ubiæſtu maris ſolet agglomerari. Hoc autẽ maximè incertum, cùm mu-tent locum: ſed petentes profundas aquas, euadunt. Quartum peri-culũ eſt, ne rima obducta caſu uel uetuſtate, omnino periclitetur na-uis. Huic prudentes nautæ occurrere ſolent ſtupa, cotto, alijsq; to-mentis. Simul conſulere oportet, ne nauis uetuſta ſit: dignoſcitur ſtridore, pice, lignisq́; carioſis. Atq; pericula hæc potius ſunt errantium.quàm delinquentium. Aliud eſt periculum, cùm grauitate ipſa ſub-mergitur: idq; præcipuè euenit, cùm ob humilitatẽ ſpondarum aquaingreditur. Contingit hoc maximè, onerata pluſquàm decet naui.Sed& ob impetum maris ualidum. is fit à contrario æſtui uento, autcontrarijs uentis. Præter hæe pericula, alia ſunt quod euertatur: id uero maximum, dum pugnantibus uentis concutitur:& qua parte ma-vims obnititur, obruitur. Du pliciter id contigit, uel à lateribus, uel àcapitibus: frequentius tamen à prora. Si enim non oneratur in imo,facile magna ex parte aquis prominens euertitur. Si oneratur, nec ue-lis luſtineatur, opprimitur ab aquis& mergitur. Si uela tueantur, uento ſimul& aqua ingruentibus, euertitur ns aduerſus undas in-

m 3