EPISTOLA
bene conſtituto, quàm habitũ corporis ueſtibus ornatum pulchrisintueri. Rerum enim humanarum auguſtiſſimum eſt rectè conſulta-tione uti. Hoc enim unum eſt, quo cæteris animalibus præſtamus,quoq́; præclarum quiddam ab immortali Deo adepti uideamur. Et.enim ſi oculis cernere iucundum eſt, animi luminibus cernere longeadmirabilius eſt. Ob id inuentis noſtris adeò delectamur, ut non ſe-cus ac pro filijs, pro illis mori periclitemur. Rurſus& alibi: Vt quiſ-que optimè animo conſtitutus eſt, rationemq́; ducem in uita obſer-uat, ita Deo chariſſimus eſt. Quum enim dij re quæ in nobis optimaeſt,& generis eorũ ſocietate coniunctiſſima delectentur, qualis menseſſe uidetur, par eſt ut his qui eam ament& colant,(ueluti rem ipſischariſſimam) beneficia reddant. Nec uerò dubium eſt, quin hęc ipſainlint omnia ſapienti. Ergo Deo ſapiens chariſſimus eſt, idemq́; bea-tiſſimus eſſe debet. Quòd ſi forſan famam reſpicias, non paucioresAriſtotelis quàm Alexandri meminerunt. Quin etiam unius tantùmAlexandrires geſtæ narrantur ſua ætate, ac Darij infamis clades, cumæqualium Ariſtoteli ſapientum plurimorum gloria floreat, S peuſip-pi, Xenocratis, Demoſthenis, Æſchini. Sed quid etiam de Alexan-dro habemus, præter puram ac ſimpliciſſimam memoriam nominis& geſtorũęcùm Ariſtoteles totus uiuat in monumentis:? Quid enimex eo perijt, niſi ſicubi libri aliqui interierunt: nam ſenſus& corpusquid ad eum pertinebant? Quæ cognoſcebat cuncta, quæ ipſum di-ligebat,& totum comprehendebat Ariſtotelem, tota ſupereſt, totaſuperuiuit, tota nobiſcum uerſatur. De antiquitate, quis regum Or-pheo poteſt comparari: is ab orbe condito, ut referunt, bis mille acſeptingentis annis floruit. Et nunc etiam uegeta illius mens in carmi-nibus cernitur. Eorum autem regum qui tunc floruerunt, memoriaperijt. Triſmegiſthus ille terue maximus, nõnne ob ſa pientiam, non
autem ob regnum aut ſacerdotium, nunc illuſtris eſt: Ita licet uidere
collatis conditionibus, ad nominis perpetuitatem nihil magis pro-deſſe ſapientia. Quærimus infelices nos eſſe, cùm id contingat, quodauerſa mente ab ipſa ueritate, rerumq; cognitione, alius alio uoluta-tur in errore. lucemq́; quærimus in tenebris, quietem in bello, ſecuri-tatem in periculo, tranquillitatem in tumultu. Vbi neſcias quid ſit fe-licitas, quomodo felix eſſe poſſis? Vbi non noris, ubi finis ſit noſtra-rum actionum, quò diriges uitam? Quis nam nauta tam peritus, utfi quò tendat, neſciat, nauim quò tendat dirigere poſſit? Obruuntacſepeliunt cogitationes noſtras animi uehementes perturbationes,quærimusq́; unguentum in ccœno. Expedit ſcire finem noſtram, acſubſtantiam& originem, quæq́; conducunt ad benè beateq́; uiuen-dum. Magna ergo atque magnifica inter mortales licet ſint opes, ami
ci, atq;