NVNGAVPRK TONI
ci, atq; potentia: ſi tamen ad horum ſtudia, notitiam ac contempla-tionem referantur, cùm breuitatem uitæ noſtræ reſpicimus: cùm im-becillitatem uirium, cùm morbos, affectus, fortunæ inſtabilitatem,&quod intolerabilius omnibus eſt(quod tamen plerunq; euenit) utinde maximè torqueamur, malaq́; proueniãt, unde maiora bona ſpe-rabamus,(dico filios, affines, clientes, ſeruos,& quod maximum eſt,eos quos beneficijs affecimus) nihil profectò iucundum præter ſcientiam, nihil beatum præter ſapientiam inuenire licebit. Similis autemmihi uidetur cæterorum mortaliũ uita atque conditio maritimæ ne-gociationi: ut qua omnes naues ſibi parent, ſine quibus ipſan egociatio exerceri nequit, nemo tamen nauiget: ſed in his quæ alterius ſo-lùm cauſa inuenta ſunt, tanquam ipſa fint uera ac ſolida bona, diuitijsſcilicet, honoribus, amicis, atq; potentia, uelut in fabrica nauis omnesconſiſtant: eaq́; ſolum admirẽtur. Ita ex negociatoribus orbis, ex tan-ta pulchritudine luſtranda, tantisq́; diuinis opibus comparandis fa-cti ſumus ipſius nauigij admiratores. Itaque quum hæc mecum reputo, nihil in hac uita ſapientiæ fructibus dignius eſſe exiſtimo, nam&homo à mortalitate ipſa ſeiungitur,& ex uiliſſima hac ſorde æternamlucem elicit, ac uelut è luto aut topho gemmas. Sed nihil gẽmis cuitam claris, cùm tam perennibus atque diuinis uiſibus commune eſt:omnia quæ hic pulchra habentur, gemmæ, aurũ, prata, menſæ, ædes,mulieres, lux ipſa, pulchritudinem ex ſumma illa pulchritudine nan-ciſcuntur, illiusq́; ſolům umbrãreferunt. Mortalia hæc, illa immorta-lia: hæc impura, illa puriſſima: hæc ſordida, illa nitida: hæe fragilia,illa ſolida: hæc inconſtantia& inſtabilia, illa ſecura atque quieta. Ni-hil hic noſtrum eſt, nihil amas quod odiſſe non poſſis: at illa omnianoſtra ſunt, atque perpetuo amore digna. Eſurimus hic in copia bo-norum horum futilium& fictorum. Illa nos ſaturant,& non ſatiant:hęc uerò ſatiant,& non ſaturant: nemo qui illa deguſtarit, eis carerepoteſt: hi quia non deguſtarunt, non amant, nec magnifaciunt. Ar-cana cceli, naturæ ſecreta atque recondita, diuinas mentes, ordinemhunc uniuerſi noſcere atque ſcire, maioris certè eſt felicitatis atquedulcedinis quàm uel cogitatione ipſa quis aſſequi poſſit, aut morta-lis ſperare. Superos obteſtor, non tam Chriſtianum eſſe, quàm etiamnaturali ratione comprobatũ, ſi nihil à morte ſupereſſet, nullam de-teriorem futuram conditionem humana. Quoniam bona omnia illacorporea, omnes ſenſuum illecebræ, adeò uanę ac mendaces ſunt, utmala bonis iuncta ſemper appareant. Sed ut ſingula diligentius pro-ſequamur, nec ſemper in generalibus perſtemus, uideamurq́; elegan-tia orationis,& uerborum ornatu magis uelle fallere, quàm docere,laudare opus quaàm illius utilitatem explicare: quid nam euidentius,
4X 4