NVNCVPATORIA.
ſum ſit, multò magis? Et ſi theſaurus, adhuc longè plus. Quid igiturſi in hac generali omnium noſtrüm domo Vniuerſo ſcilicet, cùm tammulta tot ſeculis latuerint: nunc uerò demum inuenire licuerit, nõn-ne res ſumma laude digna,& de qua lætari poſſit, qui inuenerit,& eiqui oſtenderit, gratias agere, uideri debet? Quid dicam de cœli mo-tu tam rapido, tamq́; multiplici, cometarum& uentorum cauſis, ele-mentis atq; quæ in his habitãt, poteſtatẽq́; maximam gerant, plantis,lapidibus, animalibus, artibus, gentiũ ritibus, totq́; magnificis rebus,quæ uetuſtas dedit& perdidit, de tot arcanis naturæ uiribus:ut uideri poſſimus, cum ipſo opifice uoluiſſe contendere. Sed abſittnon hocſtudio nobis quærendi ſcribendi ue quæ ſupra mentis noſtræ uiresſunt, ſed quaſi promoti maiori ui paremus ac poteſtati. Et licet aliquaſint ab alijs tradita, non parum tamen fuit illa à tot mendis, à tot er-roribus repurgaſſe: inter tot alia falſa ſolo iudicio ſelegiſſe, rationemcauſamq́; addidiſſe, experimentoq́; comprobaſſe. Et quæ diffuſiusſcripta erant, paucis uerbis explicaſſe. Quo factum etiam eſt, ut coa-ctus ſim quibuſdam, quòd periculoſa eſſent obſcuritatem induere.In àlijs breuitate ſumma uti, ne uileſcerent quòd pertrita eſſent: de-nique in pleriſq; quòd difficiliora eſſent, dilucidiori explicatione u-ſus ſum. Turpiſſimum enim eſſe reor ita ſcribere, ut non intelligaris.In utroque enim genere par artis excellentia requiritur, ſeu euulgataad altiorem reuoces ſenſum, ſeu difficillima(ut dici ſolet) ſub ocu-lis ponas. Cùm uerò tot uariarum rerum tractatio eſſet, nullo mihihoc opus titulo dignius uideri potuit, quàm eo quòd totam ſeriemillius explicaret, uniuerſamq́; eius uim unico uerbo oſtẽderet. Quamobrem iuſtè mihi uideor illi titulum præfixiſſe, de Rerum uarietate.Atque hæc ſatis eſſe poterant de libri utilitate agenti, ſi æquis iudici.bus hæc res tractaretur. Verũ cùm multi adeò peruicaces ſint, ut nonniſi ab Ariſtotele tradita recipiãt, immenſumq́; illud diuinæ ſapien-tiæ pelagus exiguo humano uaſculo, nec ſatis integro concludere ni-tantur? nõnne ſtultos, ſi credãt, inuidos: ſi non credãt, exiſtimare eosoportet? Turpius alij obijcient, quòd nihil admirabile inter tot tan-taq́; experimenta conſcripſerim, aſſueti mendaciſſimorum ſycophan.tarum libris, quaſi quis non laude dignus eſſe poſſit, ſi non egregièſolùm, ſed etiam impudenter mentiatur. Ego uerò ne illos qui taliadixerint, libros hos legiſſe ſuſpicabor, cùm nõ minora& uera figmentis horum nebulonũ in eis contineantur: ſed ea arte ſepulta, ut nõ niſià præclariſſimis ingenijs atq; eruditis erui poſſint. Quãobrem& no-mini tuo Princeps optime, illos dedicaui, non ſolùm quòd bonis ar-tibus ſemper faueris, ſed etiam quòd harum rerum exactus cenſor eſ-ſe poſsis: ut qui non minus hęc naturalia quàm diuina etiam calleas,cuius indicio ſunt tam multa quæ noris arcana naturæ admiranda.Cæterum, ſi uera eſt etiam illa Platonis ſententia, ſcilicet beatas eſſe
cds