LIBER IH. CAPVT XIII. 55
enim quis nunc non admirabitur tot homines ſponte, relictis bonis,
filijs, uxore, extorres ac profugos à patria fieri: Et quod maius eſt, di-ris ſe cruciatibus ſubijci, ob opiniones tot, tantas, tamq́; uarias de re-ligionet Et quod maximum eſt omniumsalij etiam cruciatibus& magiſtratibus ultro ſe offerunt: Cum poſſent laltem tacendo, omni-bus commodis, non ſolùm uita, frui. Quid eſt quòd multi dum cru-ciatus perpetiuntur, quaſi lapidei, ne inter tormenta quidem uocememittunt? Quid, quò d multis maxima eueniunt citra conatum, alijsconantibus omnia infeliciter cædunt? Deinde, quò d menſibus qui-buſdam puerperæ omnes intereunt: alijs, omnes ſeruantur? Qui-buſdam temporibus miracula apparent, alijs fortes homines, alijs ni-hil horum, ſed omnia ſilere uidentur? Deinde tot monſtra, tot uates,tot ſapientes, tot præter omnium opinionem: alijs temporibus om-nia tranquilla. Inde mutationes temporum, niues, grandines, uenti,& mira quædam ac quaſi prodigioſa:? Veluti x Vl anno regni Daui-dis Scotorum Regis, ſalutis autem anno M& UI, in Albioneinſula oues non pepererunt, corui atque monedulæ hyeme quidempullos eduxerũt, æſtate non. Murium quoq; tanta copia, ut uix ædeshabitare, uel ex agro quicquam referre coloni poſſent. Poſt xi au-tem annos, nõ minor aquarum copia, nec minore iactura, quàm mu-rium. Sed dices, ratio horum naturalis eſt. Vnius dicũ, atq; magis di-gnæ admiratione, utpote cur hyeme corui oua poſuerint, æſtate au-tem minimè. Quoniam calida fuit ea hyems,& præcox, ut ita dicam.Aues aũt calore oua ædũt. Vnde& ars docet ruſtica, oua gallinarumplurima hyeme habere, ſi in calido loco alantur? Quid igitur mirumeſt, calidam temperiem ccli aues ad pullos ædendos excitaſſe? Tummaximè, ſi cibi calidi acceſſerũt. At dices, nequaquam: ſed calor ſuffi-cit ex terra, uel mari, aut à uentis genitus. Verùm hoc nos iam docui-mus in libris ſuperioribus, nullum calorẽ generare, niſi cœeleſtẽ. Eumuerò qui oritur alijs ex cauſis quæ ex his non pendent, non facere adgenerationem, niſi ut ccœleſtem à cõtrario impediente liberat. Quodpotiſsimùm eſt materię craſsities. Ita arbores quaſdam igne fouemusin hyeme. Exhauſtis igitur uiribus in hyeme, nihil mirum eſt aut fuit,aues in æſtate ceſſaſſe. Hæc igitur ratio manifeſta eſt,& ab infuxuducit originem. Igitur hæc& talia cùm omnes admittant, cauſam ta-men aliam ab influxu eſſe credunt. Quidam enim primò, Deum cun-ctorum cauſam propriam arbitrantur: alij uerò, dæmonas: quidamcaſum, ut Epicurei: alij, à natura rerum& elementis ea procedere ar-bitrantur. Neq; uerò alios modos ulli potuerunt inuenire, aut etiamexcogitare. Ego uerò ſatis demiror hos omnes, qui cùm uideant tan-tum rerum ordinem in cœlo, tantam poteſtatem ac magnitudinẽ corporum,& in quibuſdam, puta Sole ac luna, tam euidentes effectus: relictis his quæ ſunt ſub oculis ac tam manifeſtis, perabſurdas, inanes,
& in-
Corui hyemecur quandoq;pariant.