Dæmones ni-
hil poſſe.
60 DE RERVM VARIE TAT E
& incognitas cauſas quærere: Sed ignorantia& amor ſectarum, hæc e& alia magis mira facit. Igitur qui dicunt Deum, horum eſſe cauſam,nonne illos pudet, quaſi ſi Regẽ dicant eſſe& calonẽ& lixam& mili-tem& ſcribã, quò d omnibus his imperet:? Deinde cùm uideant calo-rem à Sole progigni,& herbas à ſemine, cur nolũt hæc à Deo ſtatim& abſq; ullo intermedio produci:? Demum, ſi tamen non à Deo po-ſcentes, ſed pane,& ſitim potu ſedant, cur in tam manifeſtis hærentaut dubitant: Dæmones autem ſi talia poſſent, aut hoſtes, gumanumtotum genus delerent, aut multos amici iuuarent præter ſpem, cùmid illis facillimum eſſet. In caſum ſi omnia referas, ordinem tollis. Atordinem in cœleſtibus& mirum& conſtantem, manifeſtiſsimũ eſteſſe. Nam non tanto tempore ante deliquia prædici poſſent. Qui ue-rò talia ad uim elemẽtorum transferre conantur, ac omnia eo modoconfundere, ſi hoc quod perſpicuum eſt(Nihil generari abſq; ſtella-rum& luminarium calore, Nullum eſſe elementum calidum natura,ſed omnia frigidiſsima) ſcirent, iam de his haud dubitarent. At de-mum refugiunt ad calorem ſyderum, quo omnia profectò concale-ſcunt, influxum tamen& abditam cauſam eſſen egant. Atq; ſe ita peripateticos profitentur. Ego uerò hos minus abſurda dicere haud ui-deo. Sed quid intereſt quò d dicas, ex caloris mixtione& menſura in-certa hoc fieri, aut occulta ui atq; influxu? Nam influxũ quid ſit, aliãsdiximus. Negare enim nemo poteſt, menſuras rerum& qualitatumſæpe incertas eſſe. Tum etiã aliquas eſſe, quas uocamus refractas ui-res, ſeu iteratas actiones, à quibus abditę nobis uirtutes generantur:Licebit igitur& has meritò influxus appellare. Vt in uniuerſum nilaliud ſit influxus q; certa caloris cœleſtis menſura, in magnitudine,ui, tempore actionis, nobis autem incerta. Cùm uerò etiam in his in-ferioribus uideamus, ubi ſunt qualitatum actiones perſpicuæ, aliasminus manifeſtas, ut in Herculeo lapide& fidibus: cur in cœlo cor-pore æterno ac nobiliſsimo, tales uires eſſe negabimus? Præſertimcùm heæc inferiora effectus ſint ſuperiorum, ſaltem ratione qualita-tum, quæ omnibus notæ ſunt? Verũ dices illud, Supra influxus poteſtatẽ eſſe uidetur, quòd plures ſe morti, ob religionis cultũ, expoſue-runt. Einis enim atq; terminus, extra rem ipſam eſt. Sed õ generoſe, ſihoc à Deo eſt, cur in omnibus hæreſibus tales multi inuenti ſunt, acpropemodum innumerabiles? An Deus author eſt contrariorum ſi-mul: Aut modò his, modò illis, quaſi inconſtãs uir delectabitur: Prę-terea multũ ſollicitus erit, quibus modis colatur, uelut Dij gentium?Imò ne illi, ſed auariſsimi ſacerdotes, quorum omnia hæc commentafuere. Quid igitur cauſæ eſt? Nõnne potius humor ille ater, qui quoſdam ſtupefacit, alios facit amẽtes: Reſpicias hos omnes qui citra de-lectum adhærẽt opinionibus, aut prorſus ſtupidos, aut quaſi raptos,aut omnino atra bile percitos, toruum quid inſpicientes. Nönne ita
eſſe opor-