644 DE RERVM VARIETATE
cua ſint, ut uitrum: cùm autem liqueſcunt, fiunt opaca. At id diſſoluidubium nequit, niſi illud prius docuerimus, cur uitrum frigore fiatperuium, urina autem conturbetur& opaca fiat? Contraria autemratione, urina calore fiat perſpicua, uitrum autem opacum: Dictumeſt aliãs, quoniam quæ humida ſunt& pinguia, frigore fiunt opaca,
Vit um cur li ut oleum& urina, quia pinguedo concreſcit in grumos. Quæ uerò
Juefactum mi humidum tenuius habent, ut uitrum, concreta fiunt magis transluci-
nus luceat. da: quoniam ob ſoliditatem, maior fit reflexio luminis,& ob id etiamcandidiora apparent. Vere tamen non ſunt magis translucida, ſed itauidentur. Accedit, quòd uitrum, quoniã non ſine igne liqueſcit, adu-ſtis quibuſdam tenuioribus partibus in ſuperficie,& ſumo ignis ex-trinſecus accedente fit obſcurius: quæ ambo, dum concreſcit ob fri-gus, euaneſcentia, purius illud reddunt.
Sed dices, lachrymæ arborum perſpicuæ ſunt,& duci poſſunt. Etpinguia, ut ſuccinum, quod maximè ardet, translucen t. Verùm, ſuccinum niſi liqueſcat, non poteſt duci. Et ideo nulla lachryma arborisadmodum dureſcit, quia tenue eſt humidum, licet pingue. Non po-teſt autem multum dureſcere, quoniam pingue eſt, ut etiam metalla:ſed minus, quia ſubtilius humidum ac pinguius:& ob id ardent om-nes lachrymæ,& plurimum olei continent. Metallorum autem nul-lum, quamuis liquefactum, ardet. Quod igitur tenue eſt& non pin-gue, ut lapidum humidum, durum euadit,& duci nequit. Perſpicu- 5umq́; eſt, ſi à terra ſit purum: opacum, ſi non. Quod uerò pingue eſtac tenue multumq́; duci poteſt, liqueſeit facillimè, nec multum po-teſt dureſcere. Perſpicuũ& illud, ſi purum. Quod uerò ſponte quaſiconcreſcit, pingue& craſſum, durum eſt: non tamen ut quod tenueeſt, ducitur& liquatur. Hoc autem nunc oſtendam, initio facto à manifeſtiſsimis:conſtat enim glaciem ex aqua fieri à magno frigore, ſol-uiq; minimo calore, perſpicuam eſſe: nec poſſe duci, nec perennemeſſe, cùm à quocunq; calore diſſoluatur. Eſt autem aqua humidumpurum, non pingue& craſſum. Quod enim purum humidum ſit, manifeſtum eſt: cùm ſit adeò perſpicua. Quod non pinguis, quia non eſtlenta, nec ardet: nam metalla, lenta ſunt: non ardent autem, licet pin-guia, quia terræ plurimũ habent admixtũ. Craſſum autem aquæ, hu-midum eſt, quia non niſi à magno frigore cogitur in glaciem. Nonſolùm autem quæ à frigore congelantur, à calore diſſoluuntur, ut in-quit Ariſtoteles: ſed quæ à magno frigore congelantur, à paruo calore diſſoluuntur: ut quæ à paruo frigore congelantur, magno caloreindigent ut liqueſcãt. Cùm igitur gemmæ perſpicuæ ſint, quę tamentales ſunt, ab humido aqueo& puro creatæ ſunt. Quia uerò non niſimagno calore liqueſcunt, à pauco frigore ſunt cõgelatæ. Hoc autemita ſe habet. Sit quòd congelari debet a proportione dupla, octo ha-bens uires, frigus igitur ſexdecim: ſi igitur à quadrupla proportione
congelari