Buch 
Hieronymi Cardani Mediolanensis Medici De Rervm Varietate Libri XVII : Adiectus est capitum, rerum & sententiarum notatu dignissimarum Index
Entstehung
Seite
100
JPEG-Download
 

HyacinthiFræſagium intempeſtate.

Hyacinthi inmorhis præſa-gium.

Annulus pul-.cher.

Lapis naturt-

liter effigiato.

Lapis naturuarias rerumima gines re-ferens.

Gemma lapi.di circumnata

Lapis aquammarinam dul-cem reddens.

100

E

14.

DE RERVM VARIETATE

didior fiat, neceſſe eſt numidum habere denſum:& multum etiam 0ob id pati. Sit igitur ita, nõnne ergo in ſerenitate mutabitur,& ob.

ſcurior fiet ac turbidus: in nubiloſo are& imminente tempeſtate,rubens ac uelut ſplendida pruina:Idem ſuper laborantes graui mor-bo, præſertim peſtilenti, quoniam patibilis ſit, colorem amittet.

Quoniam uerò omne quod mutatur, mutat, præſertim ſi imbecilli-

or ſit natura quæ mutatur, neceſſe eſt hyacinthum laborantibus pe,

ſte prodeſſe:& non correptos, ab illa tueri. Manifeſtum eſt autem,quòd neque ſemper, neque omnis, neque in omni. Talia enim ſuntamuleta. Grauiſsima eſt fermè gemmarum, hyacinthus rubeus: ob

id etiam humida ualde. Adamas uerò, leuiſsima& ſicca. Sapphirus

cùm grauiſsimus ſit, non tamen facile patitur. Pati igitur humida&craſſa ſiccis magis atq; tenuibus, neceſſe eſt. Sapphirus igitur propter

denſitatem grauis, ob humidum pingue hyacinthus. Cùm ergo fa-cultas non daretur annulum faciendi cum hyacintho magno, ſex ex-terius, totidem interius, pari& magnitudine& interuallo collocaui-mus, mira pulchritudine ad ea quæ diximus.

In Emæſa Phœniciæ urbe, lapis erat maximus ab imo rotundusc

ſenſim faſtigiatus, propẽmodum ad coni figuram, niger, in cuius ſu-perficie quædam figuræ naturaliter eminebant: ob id Solis lapidemeſſe, atq; illius imaginem ueram, ob idq́; in maxima ueneratione non

ſolůùm apud eas gentes, ſed etiam uicinos ſatrapas. Iactabant etiam,

lapidem hunc è cœlo decidiſſe, ut illius uenerationem augerent.

Id minus mirum uideri debet, ſi lapidis eius quem apud Guliel-

mum Caſanatum Biſuntinũ medicum, amicum noſtrum hiſtoriamreferam. Erat hic coloribus ferrugineo paleariq́; obſcuro diſtinctus,capuli enſis magnitudine: in quo palearis colos quaſi depictus, ua-rias imagines ad unguem referebat: inter reliqua literas& ac o, quanominis& prænominis eius initia: tum ſerra, gladius latiore ferro,

delphin, olor, omniaq́; abſoluta, quæ totum lapidem penetrabant.

Hic ſi aliquantiſper durior, fuiſſet dignus ob raritatem, ut celebrare-tur:ſed cùm facilè ferro cederet, nec niteret, non tanti precij fuit.

Alium apud eundem uidimus lapidem, è corneolorum genere, ciceris magnitudine, quem omnino gemmam eſſe conſtabat:ſed in medio lapillum album ac uulgarẽ, lentis magnitudine continebat. Proalectorio uendiderant:at ego reor, intra cauitatem fuiſſe hanc ſordi-tiem. Vix enim adduci queam, ut uitia pro uirtutibus efferam. Etutſemper fit, gemmæ mollioribus ſemper atq; impurioribus lapidibusinnaſcuntur, ita contingit ut adnaſcatur.

Refert Boëthius, in Faſt arce Scotica, lapidem cauum, atq; exteriusſpongiæ ſimilem, per quem aqua marina excolata dulceſcit. Oportetautem ſatis eſſe denſum& inſipidũ, nam mora pars exuſta reſecatur,atq; id& cera& argilla fieri poſſe declarauimus.In Atholia