5 0
8
H BER VII. CA PVT XXX. 177
j uaſis,& in olei ſuperficie ampullas emittebat, quaſi reſpirationis
particeps. Aconiti folijs torpeſcere ſtatim, hellebori autem reui-
uiſcere produnt.Gun dn n SD A.CAP VT XXXI.
O ſolùm quadrupedia, ſed& cætera animalia, conſuetu-
dine mores imbuunt: adeò, ut cuniculum uiderim in do-
mo Zepeddæ patritij Hiſpani, qui canes ultrò perſequeba
tur, morſu appetebat: eò deductus longa conſuetudine,
quòd canem domeſticum aſſuetus eſſet impetere: erat autem canistriplo cuniculo maior,& alioquin acer, ſed ſeu dominorum metu,ſeu alia cauſa metuebat ab illo. Vidi etiam, quò d ultròꝭ canem meumBelgicum, quem alij canes ob magnitudinem& formam formida-bant, cuniculus hic non fugiebat. Sunt autem cuniculi leporibus ſi-millimi, ſed omnino alij:neq; cicurant eos homines, neq; ſub terra fo-ueas faciunt, neq; plures pariunt: cùm cuniculi uſq; ad octonos in domo mea pepererint& educarint. Lepores etiam curſu, cuniculi ſaltu,fugam accelerant. Colorem nullum cuniculus refugit, lepori pullusproprius eſt. Multa alia ſunt magis propria, in quibus differunt: ſednon eſt præſentis inſtituti talia explicare.
Regiones uerò, animaliũ naturam maximè mutant, ut alias oſten-ſum eſt: nam in Calydonia Scotiæ ſylua, boues ſunt candidiſsimi, do-meſticisq́; perſimiles, ſed iubam ut leones habent: odioq́; hominesproſequuntur, adeò ut plantas quaſcunq; per plures dies refugiant,quas homo contrectauerit. Feri ſunt admodum: cumq́; RobertusBruſcius rex uenaretur, ab uno penè extinctus eſt. Capti nõ manſue-ſcunt, ſed moœrore pereunt: carnes eorum ſuauiſsimæ. Cumq́; paucinunc ſuperſint in Cummiruald, parte ſyluæ eius tantùm inueniũtur.Qui uerò ſeruauit regẽ à periculo, Turnubub, id eſt tauri deiector,uocatus eſt: nam taurum cornibus comprehenſum continuit ac pro-ſtrauit, manetq́; adhue familia nobilitate inſignis. 8
Et in Atholia prope Doundor, mons eſt, ubi oues dentibus, carne,uellere, aureæ, unde nomen inditum: ſuperare enim humidum biletenui perfuſum ob aquas, aẽrem,& uictũ, ueriſimile eſt. Vitium enimhoc eſt. Melut contraria ratione, in eadem inſula iuxta Dunſrein Ni-diſdaliæ oppidum, ouium lana puriſsima, atq; ob id tenuiſsima, can-didiſs imac; atq; ex ea contexti panni in Angliam& Gallias deferun-tur. Cauſam horum dixi, quòd non adulterãtur genera rerum apudhomines qui ſemiferi ſunt: nam culti iſti ac ciuiles, reipſa improbi, ui-tia permiſcendo tollunt,& optima, lucri cauſa, dum copiam augereſtudent, corrumpunt.
In Caricta uerò Siluriæ parte, bouum pingue non concreſcit, ſed utoleum manet: cauſam huius rei inferius explicabimus. Et lupi in ualle
quadam
Cuniculi mimaudacia.
Tauri Caly-donic ſyluæ.
Oues aureæ.
Oues uellerispre tioſi.
Adeps bouumnõ concreſcẽs.