Buch 
Hieronymi Cardani Mediolanensis Medici De Rervm Varietate Libri XVII : Adiectus est capitum, rerum & sententiarum notatu dignissimarum Index
Entstehung
Seite
178
JPEG-Download
 

Lupi innoxj.

Canes inda.gatores.

Mures ubinon ſunt.

Caps animal.

Animalium

fædißimum.

Ani maliacommunia.

Ouium Indi.carum quatu-or genera.

178 DE RERVM VARIETATE

quadam Anguſciæ, nomine Glemores, feris ſolùm ſe paſcunt: ſunt G

enim timidi,& in regione frigida minus ſæuiunt: imò in reliqua par-te inſulæ auſtraliori, nulli ſunt: ſed hoc diligentiæ opus eſt. Ibidemuerò canum tria ſunt genera rariſs ima, ſed nos ea tamẽ non uidimus:uenaticum, celerrimũ& audaciſsimũ, quod etiam dominos tueri ſo-let: odoriſequum, quod feras& aues,& piſces, etiam inter lapides la-tentes, uenatur: tertium, quod plerunq; nigrum eſt, maculis furuis,aut furuum nigris diſtinctum, quod fures ſectatur,& mirum in mo-dum agnoſcit, adeò ut cùm flumen ſuperauerint fures, eos tamẽ odorando ſectetur. Hosq́; canes in confinibus, Angli, Scotiq́;, ſi quis nonadmiſerit in domum, furti reus habetur: cum enim odore plurimùmualeant, aſſequuntur res domeſticas: atque id præſtigioſum cuùm ſit,præſtigio omni caret. Quò d ſi naturam ars iuuerit, multominus ad-mirabimur.

In Buthania quoq; regione mus gigni non ſolet: nec ſi inferatur,uiuit: nam imbecille animal omnino elt, ideoq́; contrariam nactustemperiem non alitur, multoq́; minus generat. Homo uerò quia ualidiſsimas uires habet, ubiq; uiuit. Alia uerò, ob qualitatis contrarie-tatem non uiuunt, ut elephantes in Germania.

Capa animal eſt aſino maius, uilloſum, nigrum, audax, ſed tamen

quòd hominem timeat. Pedes habet latos antè ac rotundos, poſte.rius autem arctos. Canes perſequitur,& unà plures ex his occidit.Aranata uerò ex genere cercopythecorum canis magnitudine, os, pedes& manus habet humanis ſimilia, barbam hirci, uehementer da-mat, gregale eſt animal, uenatorem deuitat, ad quem dum ſagittis petitur, remittit illas iaculatus. Hũc uerò aliàs deſcripſimus: uelut& ur-ſum formicarium animal, formæ abſurdæ ob oris& linguæ longitu-dinem, animal inerme,& iniuriæ obnoxium. Sed abſurdiſsimumanimal omnium, quod& fœdiſsimum, iuxta Cumanam occidentalisIndiæ inuenitur, facie turpiſsima, uulpis forma, pilo lupi ſcabioſi f-tidiſsimum,& quod uiperas egerit, ſed quæ parum egeſtæ uiuantcùm monachi beati Dominici ùnum ex his nutrirent, odoris pertæſinterfecerunt. Aſſerunt& ibi eſſe quam hiænam uocant, quæ homi-nes deuorat: plorat ut infans nocte, longiusq́; auditur: cane maiotnon eſt uenatico: ueſciturq́; aiotochtli, de quo infrà dicemus.Videtur autem ouis omni regioni magis conuenire,& plures ha-bere differentias, uelut equus, bos, canis,& homo. In Peru regione,quod calida ſit, oues ad aſellorum magnitudinẽ creſcunt, longis cru-ribus, craſſo corpore, caput longum, collum& effigies quaſi camelcaro optima agnorum maximè: caſtrati aratrum ducunt ac ferunt, ferunt& ligna, non clamant, nec moleſti ſunt: ſunt albi, nigri,& cine-rei coloris. Ex hoc etiam genere ſunt quas uocant Guanacas, magnæſunt,& ueloces curſu, per montesq́; gradiuntur gregatim. Vicunix18 quoq;

5