Buch 
Georgii Agricolae De re metallica libri XII : qvibvs officia, instrvmenta, machinae, ac omnia denique ad Metallicam spectantia, non modò luculentißimè describuntur, sed et per effigies, ...
Entstehung
JPEG-Download
 

11

habuit:nempe Græcos plus quinquaginta, quos etiam M. Varro recenſet:Latinos plus decem, quos ipſe Columella cõmemorat: ego ſolũ. C. PliniũSecundũ, quem ſequar, habeam: qui tamen perpaucas rationes uenarũ effodiendarum,& metallorum conficiendorũ exponit: res enim metallica tan-tum abeſt, ut uniuerſa ſit tractata ab aliquo ſcriptore, ut ne ij quidem, qui diſpersè ſcripſerunt alius alia de re, ſingulas eius partes abſoluerint: quinetiãeorum magna eſt paucitas: ſiquidẽ ſolus ex Græcis omnibus Strato Lam-pſacenus Theophraſti ſucceſſor librũ unũ De machinis metallicis edidit:niſi fortè Philonis poetæ nietallicus aliquam artis particulã ſit complexus:nam Pherecrates in comœdiã, inſcriptione ſimilem, metallicos ſeruos autad metalla damnatos uidetur introduxiſſe: ex Latinis autẽ Plinius, ut iamdixi, tradidit pauculas laborãdi rationes: quibus nouos ſcriptores, qualeſ-cunq; ſint, oportet annumerare: nemo enim iuſta reprehenſione poterit carere, qui eos quorũ ſcriptis, etſi paucis, utitur, debita laude fraudat. Noſtraquidè lingua duo libri ſcripti ſunt: alter De materiæ metallicę& metallorũexperimento, admodũ confuſus, cuius operis parẽs ignoratur: alter De ue-nis, de quibus etiam Pandulfus Anglus ſcripſiſſe fertur: ſed librum Germanicum confecit Calbus Fribergius, ignobilis medicus: uerũ neuter eam,quam ſumpſit, partem abſoluit. Nuper uerò Vannocius Biringuccius Se-nenſis, homo diſertus,& multarũ rerum peritus, uulgari Italorum ſermonetractauit locũ De metallis fundendis, ſeparandis, agglutinãdis. Rationemautem quarundã uenarum excoquendarũ breuiter perſtrinxit: quorũdamſuccorũ conficiendorũ planius expoſuit: quibus legendis renouaui memoriam eorum, quos uidi quondã in Italia conficitreliquas res omnes, de qui-bus ſcribo, aut prorſus non attigit, aut leuiter. Hoc libro Franc. Badoarius,patricius Venetus, uir ſanè prudens& grauis, me donauit: quod tunc ſe fa-cturum recepit, cum proximo ſuperiore anno ERERDINAN DVA regem, adquem legatus à Venetis miſſus erat, ſecutus Mariebergi eſſet:plura ſcriptores de re metallica literis mandaſſe cõperio: quapropter, etiãſi Stratonisiber extaret, ex his partib. non dimidiũ artis metallicæ corpus confici poſ-ſet. Quo aũt minus multi ſunt qui de re Metallica ſcripſerunt, ed magis mi-hi mirũ uidetur tot chymiſtas extitiſſe, qui cõpoſuerint artificiũ de metallisalijs in alia mutandis: multos Hermolaus Barbarus, homo dignitate gene-ris& gradus, ac om̃i doctrina ornatus, nominatim protulit: ego plures proferam, ſed inſignes tantũ, delectũ. n. ſeruabo: itaq; xuudab auc ſcripſit Oſthanes, Ferne ane Zoſimus Alexandrinus ad ſororem Theoſebiã, O-lympiodorus item Alexandrinus, Agathodæmon, Democritus, Abderites ille, ſed alter, neſcio qui: Orus Chryſorichites, Pebichius, Comerius,Ioãnes, Apuleius, Petaſius, Pelagius, Africanus, Theophilus, Syneſius, Stephanus ad Heracleũ Cæſarem, Heliodorus ad Theodoſſũ, Geberus, Calli-des Rachaidibus, Veradianus, Rodianus, Canides, Merlinus, RaimundusLulius, Arnaldus Villonouanus, Auguſtinus Pantheus Venetus:fœrminętres, Cleopatra, uirgo Taphnutia, Maria Iudæa: atq; hi chymiſtæ omnes o-rationem ſolutam uſurparunt: præter loãnem Aurelium Augurellum Ari-minenſem, qui ſolus uerba uerſu incluſit. Sunt alij multi de hac re libri, ſed

8 omnes