Buch 
Georgii Agricolae De re metallica libri XII : qvibvs officia, instrvmenta, machinae, ac omnia denique ad Metallicam spectantia, non modò luculentißimè describuntur, sed et per effigies, ...
Entstehung
Seite
439
JPEG-Download
 

439

LIEBER DUV SSE

RAE CRY TA argenti diſcernendi ab re, libro prox imo tradidi, ſupereſt ea pars, quę ad ſuccos concre

tos pertinet: quæ, quum aliena à re metallica uideripoſſit, quid cauſæ ſit cur ab ea ſeparari non debeat,libro ſecundo explicaui. Succi autem concreti con-

fciuntur uel ex aquis, quas natura, aut ars, ſuccis in-fecit, uel ex ipſis ſuccis liquidis, uel ex lapidibus mi-ſtis. Initio ſolertes homines cùm uiderẽt aquas quo rundam lacuũ, natura ſucci plenas, ſolis ardorib. ſiccatas conſpiſſari, atq; ex eis fieri ſuccos cõcretos, ueriſimile eſt eos aquas aſsimiles alijs in locis infudiſſe uel corriuaſſe in areas, ad aliquam altitudinẽ de-preſſas, ut ipſas etiam ſolis calores condenſarent. Deinde, quia uiderent iſtaratione ſuccos concretos tantũmodo æſtate cõfici po ſſe, nec tamen in omnibus regionibus, ſed in calidis& temperatis ſolum, in quibus æſtiuo tempo-re rard pluit, eas quoq; in uaſis igne ſubiecto coquere ad ſpiſſitudinem cœ-piſſe: quo modo omnibus anni temporibus in omnibus regionibus, etiamfrigidiſſimis ex aquis ſuccoſis, ſiue natura, ſiue ars eas infecerit, coctis ſucciconereti confici poſſunt. Poſtea cùm quoſdam lapides uſtos ſtillare ſuccis uiderent, eos in ollis coxiſſe, ut etiam ſic aliquos ſuccos concretos efficerent.Sed quot& quibus rationibus, eorum quiſq; confici poſſit, operæpreciumeſt cognoſcere. Itaq; ordiar à ſale: qui fit aut ex aqua, quæ uel naturaliter ſalſaeſt, uel talis hominũ operis effecta: aut ex diluto ſalſo, aut ex lixiuio item ſal-ſo. Atq; aqua quidem naturaliter ſalſa, aut in ſalinis à ſolis ardore, aut in cor-tinis uel ollis, uel foſſis, ab ignis calore conſpiſſata uertitur in ſalem. Quæ uero arte ſalſa eſt, igne denſata in eundem ſalem mutatur. Salinæ autem, ſi lociratio ita fert, ac ipſa res hoc poſtulat, fodiendæ ſunt: nec tamen plures quàmutile ſit. Tantum enim ſalem conficere debemus, quantum poſſumus diuendere. Si uerò earum altitudo modica& planicies æquata, ut omnes aquæſolis caloribus ſiccentnr in ſalem: quinetiam areæ ſalinariæ, ne combibantaquas, ſale primum facto cruſtentur. Vetus hoc eſt& multis in locis uſita-tum, aquas marinas infundere in ſalinas, ſiue in eaſdem deriuare: non minusuetus ſed minus uſitatum aquas puteales in ſalinas ingerere: quod Babylo-ne factum eſſe autor eſt Plinius:& in Cappadocia non modo puteales, ingeſtas eſſe, ſed etiam fontanas. Certè in calidis regionibus omnes aquæ ſalſæ,lacuſtres quoque, in tales ſalinas ductæ, uel fuſæ, uel ingeſtæ,& ſolis ardo-ribus ſiccatæ in ſalem conuerti poſſunt. Dum autem aquæ ſalſæ, quas conti-nent ſalinæ, ſole coquuntur, ſi magni& crebri imbres effluxerint, ſpiſsitatiſunt impedimento: ſi rari, ſal ſaporem gratiorem contrahit: ut etiam, quumſalinæ alia aqua dulci rigantur. Sed ſal ex aqua marina hoc modo conficitur:O4 qua par-