385
2 GEORGII AGRICOLAE DE RE METAPCTLIOGA
LIBER NO NVS.c RIS I de diuerſo uenarum præparandarũ opificio, nũc ſcribam de uaria earundem excoquenda-rum ratione. Quanquãàm enim qui uenas urunt,&torrent& cremant, aliquid detrahunt de his, quæcum metallis miſta uel compoſita eſſe ſolent: mul-tum, qui tundunt pilis: plurimum, qui lauant, cri-brant, diſcernũt, omne tamen id quod metallorumö ſpeciem ab oculis remouet, ac efficit informe quid--— Aam& rude adimere nõ poſſunt: quocirca neceſſarid inuenta eſt excoctio, qua terræ, ſucci concreti, lapides ſic ſeparantur à metallis, ut ſuus cuique color inſideat, ut purum fiat, ut multis in rebus hominimagno uſui ſit: Quum autem excoctio ſit eorum, quæ, anteaquàm uenæ ex-coquerentur, cum metallis erant permiſta, ſecretio, quodque metallum igniquodammodo perficitur. Verùm quia uenæ metallicꝶ multum inter ſe dif-ferunt, primò metallis, quæ in ſe continent: deinde cuiuſque metalli copiauel inopia, quæ eis eſt: tum hacre, qudd aliæ citò igni liqueſcant, aliæ tardeè,earum excoquendarũ plures rationes ſunt: quarum una ut excoctores ex ijſ-dem uenis plus metalli quàm alia conficerent, eos aſſiduus rerũ uſus docuit.Etſi uerò pluribus interdũ excoquendi rationibus ex ijſdem uenis par me-talli pondus cõflare poſſunt, tamen maiori ſumptu opus eſt ad unam quàmad aliam. Atque uenæ quidem uel in fornace uel extra excoquũtur. Si in for-nace, aut eius ore ad tempus clauſo, aut ſemper patente: ſi extra fornacem, uelin ollis, uel in canalibus. Sed ut res fiat dilucidior, ſingula perſequar exorſusà domicilio& fornacibus. Murus, qui ſecundus futurus eſt, latere uel ſaxoducatur craſſus pedes duos& totidem palmos, ut ad onus ferendum ſit idoneus: altus pedes quindecim: longus pro numero fornacum extruendarũ:quarum in uno domicilio eſſe ſolent plerunq; ſex, rarò plures, ſæpius minusmultæ. Earum uerò tres parietes, poſteriorem dico, qui eſt ad murum,& u-triuſque lateris, eſſe factos ex natiuis lapidib. ſatius eſt quàm ex coctis. Namlateres cum excoctor, uel qui ſuccedit uicarius eius muneri, decutit cadmias,quæ interea, dum excoquerentur uenæ, ad parietes adhæſerunt, citò faciuntuitium& franguntur. At natiui quidam lapides iniurijs ignium reſiſtunt,&ad longum tempus durant: maximè uerò hi ipſi qui molles ſunt& fibrarumexpertes: contra duri& quibus multæ ſunt fibræ, igni diſſiliunt& diſſipan--tur: qua de cauſa fornaces, ex eis factæ, facile ab ignibus labefactantur,&cum decutiuntur cadmiæ, confringuntur. Prior autem paries conficiatur excoctis lapidibus, et inferiore parte habeat os latum palmos tres, altum ſeſquipedem, quum iam focus fuerit paratus. Poſteriori uerò parieti ſit foramenſurſum uerſus ad cubiti altitudinem, anteaquàm focus fuerit præparatus: id. longum