N
e GEORGII AGRICOAE B RE META le!
IR Nes
4vr habent hanc opinionem, rem metallicamfortuitũ quiddã eſſe,& ſordidũ opus, atq; omni-nò eiuſmodi negotium quod non tamartis indi-0 geat quàm laboris. Sed mihi, quum ſingulas eiuspartes animo,& cogitatione percurro, res uideturlongè aliter ſe habere. Siquidẽ metallicus ſit oportet ſuæ artis peritiſſimus, ut primò ſciat, qui mons,J qui collis, quæue ualleſtris aut campeſtris poſitio— n utiliter fodi poſſit, aut recuſet foſſionem. Deindeuenæ, fibræ, commiſſuræq́; ſaxorum ipſi pateant. Mox pernoſcat multiplices uariasq; ſpecies terrarum, ſuccorũ, gemmarum, lapidum, marmorum,ſaxorum, metallorum, miſtorum: tum habeat cognitam omnem omnis o-peris ſub terra faciendi ratioiem. Nota deniq; ipfi ſint artificia materiæ ex-periendæ,& parãdæ ad excoctionem, quæ etiam ipſa eſt admodum diuer-ſa. Nam aliam exigit aurum& argentum, aliam æs, aliam argentum uiuum,aliam ferrum, aliam plumbum,& in eo ipſo diſſimilem candidum ac cine-reum uel nigrum. Quamuis autem ars ſuccos liquidos coquendi ad ſpiſsi-tudinem eſſe ſecreta à metallica poſsit uideri, tamen quia ijdem ſucci effo-diuntur etiam in terra denſati, aut excoquuntur ex quibuſdam terrarum la-pidumue generibus, quæ metallici effodiunt,& quorum quædam metal-lis non carent, ab ea ſeparari non debet, quæ excoctio iterum non eſt ſim-plex, etenim alia eſt ſalis, alia nitri, alia aluminis, alia atramenti ſutorij, aliaſulfuris, alia bituminis. Metallicus præterea ſit oportet multarum artium& diſciplinarum non ignarus: Primò Philoſophiæ, ut ſubterraneorum ortus& cauſas, naturasq́; noſcat: Nam ad fodiendas uenas faciliore& com-modiore uia perueniet,& ex effoſsis uberiores capiet fructus. SecundòMedicinæ, ut foſſoribus& alijs operarijs prouidere poſsit, ne in morbos,quibus præ cæteris urgentur, incidant: aut ſi inciderint, uel ipſe eis cura-tiones adhibere, uel ut medici adhibeant curare. Tertiò Aſtronomiæ, ut coNiet cœli partes, atque ex eis uenarum extenſiones iudicet. Quartdenſurarum diſciplinæ, ut& metiri queat, quàm altè fodiendus ſit pu-teus, ut pertineat ad cuniculum uſque qui ed agitur,& certos cuique fodi-næ, præſertim in profundo, conſtituere fines terminos que. Tum numero-rum diſciplinæ ſit intelligens, ut ſumptus, qui in machinas& foſsiones ha-bendi ſunt, ad calculos reuocare poſsit. Deinde Architecturæ, ut diuerſasmachinas ſubſtructionẽs que ipſe fabricari, uel magis fabricandi rationemalijs explicare queat. Poſtea Picturæ, ut machinarum exempla deformarepoſsit. Poſtremò luris, maximè metallici ſit peritus, ut& alteri nihil ſurri-piat,& ſibi petat non iniquum, munusque alijs de iure reſpondendi ſuſti-neat. Itaque neceſſe eſt ut is, cui placent certæ rationes& præcepta 3 10 e-i E tallic