Buch 
Georgii Agricolae De re metallica libri XII : qvibvs officia, instrvmenta, machinae, ac omnia denique ad Metallicam spectantia, non modò luculentißimè describuntur, sed et per effigies, ...
Entstehung
JPEG-Download
 

r ee etorij, ſulfuris, bituminis, uitri. Hoc autem munus ſuſceptũ, ut propter multi

tudinem rerum non expleuerim, certè explere conatus ſum: iam in eo mul

72

tum operæ& laboris inſumpſi, aliquem etiam ſumptum impendi: etenimuenas, inſtrumenta, uaſa, canales, machinas, fornaces, non modo deſcripſi,ſed etiam mercede conduxi pictores ad earum effigies exprimendas:ne resquæ uerbis ſignificantur, ignotæ aut huius ætatis hominibus aut poſteris

percipiendi difficultatem afferant: ut nobis non pauca uocabula afferre ſo-

lent, quæ ueteres(quia res erant omnibus notæ) nuda ab enodatione pro-diderunt: ſed ſit ſanè id à me prætermiſſum, quod nec ipſe uidi, neque legi,nec ex hominibus fide dignis cognoui: id profectò quod uel uidi, uel lectum aut auditum expendi, non eſtſcriptũ: ſiue uerò præcipio ea, quæ fieridebeant, ſiue narro, quæ fieri ſoleant, nec quę fiunt improbo, eadem docendi ratio cenſeri debet. Verũ quò magis ars metallica abhorret ab omni ſer-monis elegantia, ed minus hi mei libri ſunt politi: certè res, in quibus ars il-la uerſatur, interdũ nominibus carent, uel quod nouæ ſint, uel quod, etiamſi ueteres, nominũ, quibus uocabantur, memoria interierit: quare neceſſitate, cui uenia datur, coactus quaſdam ſignificaui pluribus uerbis coniunctis,quaſdã notaui nouis, quod genus ſunt, ingeſtor, diſcretor, lotor, excoctor:quaſdam ueteribus uerbis deſignaui, quale eſt ciſium. Etenim cùm NoniusMarcellus ſcribat, uehiculi biroti genus eſſe: eo uocabulo nominare con-ſueui paruum uehiculum, cui unicà eſt rotula: quæ nomina ſi quis non probauerit, is rebus iſtis aut imponat magis propria, aut proferat ueterum lite-ris uſitata. Hi autẽ libri, principes illuſtriſſimi, multis de cauſis in ueſtro no-mine apparent, ſed maximè quod uobis metalla ſint fructuoſiſſima: namcum maiores ueſtri ex amplis earum& diuitibus regionibus uberes redi-tuum fructus ceperint: item uectigaliũ, quæ peregrini ex uijs penſitant, in-colæ ex decumis: tamen multò uberiores ex metallis ceperunt, ex quibusJuoq; pauca oppida nobilia orta ſunt, Fribergum ſcilicet, Annebergũ,Mariebergum, Snebergum, Gairum, Adelbergũ,, ut alia omittam: quin, ſiquid ego ſentio, maiores diuitiæ nunc etiam in montoſis ueſtrarũ re-gionum locis ſub terra latent, q; ſupra terram exiſtant& ap-pareant. Valete, Kempnicij HermundurorumCalend. Decembris, Anno

M. D. L.