Buch 
Georgii Agricolae De re metallica libri XII : qvibvs officia, instrvmenta, machinae, ac omnia denique ad Metallicam spectantia, non modò luculentißimè describuntur, sed et per effigies, ...
Entstehung
Seite
9
JPEG-Download
 

IIBER PRIM VS.

natæ ſunt, ita piſces ad peruagandas aquas, cæteris autem animantibus

natura dedit terram, ut in ea habitent, homini præterea ut ipſam colat,&

ex eius cauernis metalla aliaque foſsilia eliciat. Rurſus ijdem dicunt pi-

ſcibus ueſcimur, at foſsilibus neque fames ſitisq; depellitur, neque utilia

ſunt ad corpus ueſtiendum: quod eſt alterum argumentum, quo conteſi-

2

dunt probare, metalla eruenda non eſſe. Verùum homo ſine metallis nonpoteſt parare ea, quæ ſuppeditant ad uictum& ad ueſtitum. Etenim cumres ruſtica maximam uictus copiam præbeat noſtris corporibus, primumnullus labor abſoluitur& perficitur ſine inſtrumentis, ſiquidem terra ſuæbigitur uomeribus& dentalibus, dolabra refodiuntur præfractæ ſtirpes

& radices ſummæ, ſemen ſparſum occatur, ſeges ſarritur& runcatur: ma-

tura fruges falcibus cum parte culmi demeſſa in area deteritur, aut ſpicæeius reciſæ conduntur in horreum,& poſtea tribulis tundun tur, ac uannisexpurgantur, pura denique frumenta& legumina granario inferuntur, ex

quo promuntur rurſus quum res hæc poſtulat, aut flagitat neceſsitas. Iamad fructus meliores& uberiores capiendos ex arboribus& fruticibus nobis opus eſt paſtinatione, putatione, inſitione, quæ iterum ſine inſtrumen-tis fieri non queunt, ut nec liquores, lac dico, mel, uinum, oleum fine ua-ſis coercere& continere poſſumus: nec tot generum animantes ſine ſta-

bulis tueri à pluuia diutina& à frigore intolerabili. Inſtrumenta autem ruſtica pleraque ſunt ferrea, ut uomer, dentale, dolabra, dentes quos habet

occa, ſarculum, runcina, falx fœnaria, ſtramentaria, arboraria, uineatica, ru-

trum, ſcalpellum, furcæ, ſcirpiculæ: uaſa uerò nea uel plumbea. At neque

inſtrumenta uaſãue lignea ſine ferro ſunt fabricata: neque cella uinaria, uelolearia, neque ſtabulum, neque ulla alia uillæ pars ſine inſtrumentis fer-reis potuit ædificari. Deinde ſiue ex pecuarijs paſtionibus abducantur adlanienam taurus, ueruex, hædus& alia eiuſdem generis animalia, ſiue ex uillaticis auiarius coco tradat pullum, gallinam, capum, num ſine ſecuribusaut cultris animantes ſecari aut diuidi poſſunt? Vt nihil hic dicam de ahenis,& cocalis æneis, quia ad coquendas carnes eundem uſum afferant fi-ctilia, quæ ne ipſa quidẽ ſine inſtrumentis à figulo fingi formariq;; queunt,ut nec ſine ferro inſtrumenta ulla ex ligno fieri. Quum autem homini præ--terea uictum præbeant uenatio, aucupium, piſcatus, nonne uenator cer-

uum irretitum uenabulo tranſuerberatꝰ ſtantem currentemue ſagi tta con-

figit? uel globulo bombardæ traijcit? nonne auceps item tetraonem uelphaſianum ictu ſagittæ conficit? aut in eius corpus globulum bombardæimmittit? Vt taceam tendiculas aliãque inſtrumenta, quibus capitur atta-

en& picus, aliæ que ſylueſtres uolucres, ne ſingulas intempeſtiuè nunc. perſequar. Piſcator denique nonne hamo& uerriculo capit pi-ſces in mari, in maritimis uiuarijs, in piſcinis, in fluuijs? At hamus ferreuseſt,& è uerriculo interdũ plumbeas aut ferreas maſſas appenſas uidemus,piſces autem capti plerique mox cultris& ſecuribus in fruſtra ſecantur autexenterantur. Sed de uictu ſatis ſuperq; dictum: Nunc dicam de ueſti-tu, qui fit ex Iana, lino, pennis, pilis, pellibus, corio. Verùm oues primò tondentur, deinde lana pectitur: tum ducuntur fila, poſtea ſtamen ſuſpenditur27 c in pan-

L 1ä