ee
20 DE RE METALLICA
& tam intus quàm foris omnes laborandi rationes intueri atq; contempla-ri. Nec id ſolùm agere debet, ſed interdum aliquos labores ſuſcipere: nõ utin ijs ſe frangat, ſed ut& ſua diligentia mercenarios excitet,& eos doceat artem. Etenim bene ſe habet metallum, in quo quid faciendum ſit non præſes
modoò, uerum dominus etiã docet. Quocirca barbarus quidã, ut eſt apud
Nenophontem rectè reſpõdit regi, oculus domini ſaginat equum, nam di-
ligentia domini omnibus in rebus ualet plurimũ. At cum multi cõmunes
impenſas faciunt in metalla, ipſis accommodatum atq; utile eſt, ex ſe præfe-
ctos fodinarũ eligere, item præſides. Quia enim plerunq; ſua homines cu-rant, aliena negli gunt, nõ poſſunt illi ſua curare, quin aliena curent, nec alie-na negligere, ut ſua non negligant. Quòd ſi nemo ex ipſis eiuſmodi officiorum onera ſuſcipere uelit, aut ſuſtinere poſſit, e re cõmuni erit, ea uiris dili-gen tiſſimis im ponere. Quondam certè hæc res curæ fuit præfectis metallorum: ſiue domini eſſent reges, ut Priamus aurariorũ circa Abydum, Mydaseorũ quæ fuerunt in Berimo monte, Gyges, Alyattes, Crœſus eorum, quæfuerunt ad oppidum deſertũ inter Atarneam& Pergamum: ſiue reſpub. utCarthaginienſes argentariorũ quibus floruit Hiſpania: ſiue familiæ amplæ& illuſtres, ut Athenis fodinarũ Laurei montis. Hoc porrò rationibus do-mini artis adhuc ignari maximè cõducit, ſumptum cõmunem ſibi cum alijsponere non in foſſione uenæ unius, ſed pluriũ. Nam qui ſolus impenſas fa-cit in unam aliquam fodinã, ſi ſecunda fortuna ipſi uenam abundantem metallis alijsq; foſsilibus elargitur, ampliſſimæ pecuniæ fit dominus: ſin aduerſa inopẽ& ſterilẽ, in omne tempus perdit omninò omnem ſumptũ, quemin eam impendit. Qui ueròꝭ nummos cõmuniter cum alijs inſumit in pluresuenas alicuius loci nobilitati copia metallorũ, ille rarò perdit oleum& operam, ſed ipſius optatis plerũq; fortuna reſpondet. Cum enim ex duodecimuenis in quas cõmunis fit ſumptus ur metallis affluens, domino non red-dat modò pecuniam impenſam, ſed det præterea lucrum, certè erit ei res metallica ampla& fructuoſa, cui duæ uenæ aut tres, aut quatuor plures ue ef-fundunt metalla. Nenophontis aũt non multum huic diſſimile conſiliũ eſt,quid ipſis Athenienſibus ſit faciendũ, ſi nouas argenti uenas ſine detrimento uoluerint quærere. Sunt, inquit, Athenienſium decem tribus. Itaq; ſi ci-
uitas ſingulis dederit ſeruos pares numero, atq; ipſæ communi fortuna no-
uas uenas ſecuerint, hoc ſanè modo ſi una inuenerit uenam argẽti diuitem,utique uniuerſis, id quod habet utilitatem, oſtendet: ſin duæ tribus inuenerint, aut tres, aut quatuor, aut dimidia earum pars, profectò hæc opera uti-liora fient. Spem enim omnes tribus fruſtrari, præteritorum non eſt ſimile.
Quamuis autem hoc Xenophontis cõſilium ſit plenum prudentiæ, tamen
ei locus non eſt in ullis ciuitatibus, niſi liberis& opulentis. Nam quæ in re-gum& principum ditione ſunt, uel tyranni dominatu premuntur, ſine eo-
rum permiſſu non audent facere tales impenſas. Quæ præditæ ſunt paruis
opibus ac facultatibus, præ indigentia non poſſunt: tum etiam, ut mos eſt
noſtrorum hominum, reſpub. nullos habent ſeruos, quos tribubus elocare
poſſent. Quare hodie qui cum poteſtate ſunt, nomine rerumpublicarũ im-
penſas agunt in metalla, non aliter ac priuati homines. Nonnulli uerò do-
— a mini