Buch 
Georgii Agricolae De re metallica libri XII : qvibvs officia, instrvmenta, machinae, ac omnia denique ad Metallicam spectantia, non modò luculentißimè describuntur, sed et per effigies, ...
Entstehung
Seite
36
JPEG-Download
 

356 DE RE METALLICAAlia contra ex ſeptentrionibus in meridiem.Meng u 8 Commiſſuræ B E F.

ded uena extendatur ne ab oriente, an ab occidente nobis indicant com-miſſuræ ſaxorum: enim ipſæ ſi occidentem uerſus uergunt in profundũ,uena dicitur extendi ab oriente in occidentem: ſin orientem uerſus, ab occi-dente in orientem: ſimiliter ex cõmiſſuris de meridie& ſeptentrionibus exiſtimamus. Verum metallici unamquanq; mundi partem in ſex partes di-ſtribuunt: at; ad hunc modum faciunt partes mundi quatuor& uiginti numero: quas ex duobus duodenarijs numeris nominant. Eas autẽ mundi partes ipſis ſignificat inſtrumentum, cuius hæc eſt ſtructuratprimò faciamus orbem: deinde à dimidia eius parte uſq; ad cõtrariam duodecim rectas lineas,quas Græci uocant alu ⁊gus, Latini dimetientes appellare poſſunt, pariinteruallo inter ſe diſtantes, ducamus per medium punctũ, quod idem Græ

ci uocant lieb, ut orbem diuidant in quatuor& uiginti partes, undiqꝭinter ſe æquales: tum intra orbem tria fiant tympana:quorũ extremum con-

tineat lineas æqualiter ſecantes unamquamq; quatuor& uiginti partium: 2

medium uerò binos duodenarios numeros in Iineis dimetiẽtibus utriuſqueinſcriptos: intimum autem excauatum capiat magnetinum indicem: per

quem ea ex duodecim lineis dimetientibus rectà trãſeat, in qua utrobiq; in-ſcriptus ſit numerus duodenarius.