Buch 
Georgii Agricolae De re metallica libri XII : qvibvs officia, instrvmenta, machinae, ac omnia denique ad Metallicam spectantia, non modò luculentißimè describuntur, sed et per effigies, ...
Entstehung
Seite
54
JPEG-Download
 

34 DE RE METALLICAetenim eius generis uenæ, quod ſolis radij ex eis materiã metallicam elicit,parũ metalli gignunt. Re aũt uera neq; experimentũ cõſentit metallicis, quiita de uenis cenſent, nec eorũ ratio eſt firma: ſiquidẽ uenas, quæ ex oriẽte pertinent in occidentẽ per deuexũ montis, quod inclinat ad meridiẽ, quæq; capita proferunt in eandẽ meridiẽ minus eſſe grauidas metallis, q; eas, qui-bus primas in bonitate iſti metallici dare ſolent: proximis annis declarauitAlberthami uena Laurentiana, quã etiam noſtri donum diuinũ appellant,permultũ enim argenti puri ex ipſa effoderũt. Et nuper Annebergi uena, nomine ipſius cœleſtiũ exercitus nuncupata, planũ fecit multo eequæ ex ſeptentrionib. ſe tendunt ad meridiẽ, quæq́; capita proferunt in occidentem, nihilo minus eſſe diuites metallorũ, quam eas quæ capita proferũtin orientẽ. At calores a ſole nequeunt ex eiuſmodi uenis extrahere materiãmetallicã: ut enim è ſumma terrę cute uapores eliciãt, in eius uiſcera uſq; nonpenetrãt: aer cuniculi, quẽ terra ad duos paſſus ſolida tegit ac uelat, æſtatefrigidus eſt: hæc enim intermedia terra reprimit ſolis impetũ: quã rem cumnotam habeãt calidiſſimarũ regionũ incolæ atq; habitatores interdiu in ſpeluncis iacent, ꝗᷓ eos à nimio ſolis ardore defendunt: quinetiã tantum abeſtutſol e profundp terræ materiã metallicã eliciat, ut ne exiccare quidẽ poſſit pleroſqʒ locos uenis abundãtes, propterea; ueſtiti arboribus ſint& umbroſi.Porrò alij quidẽ metallici ex omnis generis metalli uenis, eas, quas dixi, eli-unt: alij uerò improbant ærarias, iam dictis cõtrario modo ſe habentes: qui575 etiam ipſis nihil rationis uidetur eſſe. Nam quæ cauſſa eſſe poſſet cur ſolex uenis ærarijs materiã æris eliciatt ut ex argentarij, argenti, ex aurarijs,auri: Præterea quidã metallici, quorũ è numero fuit Calbus, fluuios& riuosauriferos inter ſe diſtinguũt. Fluuius, inquiunt, aut riuus arenularũ& granorum auri maximè eſt ferax, qui ab oriente manat& fluit in occidentẽtatqʒ al-luit radices montiũ qui ſunt in ſeptentrionib. ſiti. Planitiem uerò cãpeſtremhabet in meridie aut occidẽte. Secundas aũt tenet fluuius uel riuus, qui con-trario curſu ab occidente manans, orientẽ petit: qui habet in ſeptẽtrionibusmontes, in meridie planitiem cãpeſtrem. Tertias uerò deferunt fluuio uel ri-uo, qui à ſeptentrionib. manat in meridiẽ& alluit radices montiũ qui ſunt inoriente ſiti. At omniũ minimè aiunt auri feracẽ eſſe fluuiũ uel riuum, qui contrario curſu à meridie manãs, ſeptentriones petit:& alluit radices montiumqui in occidente ſiti ſunt. Poſtremò fluuij uel riui, qui ab orientis ſolis parti-bus manant in obeuntis partes, aut qui à ſeptentrionũ partibus manãt in meridiei partes, quo propius ad iam laudatos accedunt, ed ſunt auri feraciores:ud lõgius ab eis diſcedunt, ed ſunt minus auri feraces. Sic iſti ſentiũt de flü-uijs& riuis. Quia uerd aurũ non gignitur in fluuijs& riuis, ut lib. De ſubterraneorũ ortu& cauſſs 5. diſputauimus contra Albertũ, ſed à uenis& fibrisabreptũ conſidit in amnium riuorũ ue arenis, qualemcũq; tãdem curſum te-nuerit fluuius aut riuus in eo aurũ inueniri poſſe rationi eſt conſentaneũ, cuiexperimentũ etiã repugnat. Attamen aurũ in uenis& fibris, quę ſunt ſubalueo fluuij uel riui, ut in cæteris gigni& inueniri non negamus.

Libri tertij De re metallica finis.