Buch 
Georgii Agricolae De re metallica libri XII : qvibvs officia, instrvmenta, machinae, ac omnia denique ad Metallicam spectantia, non modò luculentißimè describuntur, sed et per effigies, ...
Entstehung
Seite
63
JPEG-Download
 

175*e8517..

raria fodina aut indiuidua manet, aut in duas partes diuiditur, aut in qua-tuor, perrarò in plures: quòd accidit propter bonitatẽ uenarum. At fodinaplumbi nigri, cinerij, cãdidi, itemq; æris, argenti etiã uiui præterea diuiditurin octo partes, aut in ſedecim, aut in tiginta duas, rarò in ſexaginta quatuor:ultra quem numerũ in Miſena Fribergi partitio fodinæ argentariæ quondãnon eſt progreſſa. Sed patrũ memoria metallici fodinam argentariã, itemq́;cuniculũ Snebergi primò diuiſerunt in centum uiginti octo partes: quarumcentum uiginti ſex ſunt dominorũ fodinæ uel cunĩculi, una reip. unaq; ſacrorum. At in ualle Ioachimica tantũmodo centum& uiginti duę ſunt dominorum fodinæ uel cuniculi: quatuor proprietarij, una reip. ſimiliter una ſacro-rum: nuper quibuſdã in locis ad has addita pars egentiſſimorũ hominum,quæ eſt centeſima uiceſima nona. Soli autem domini fodinarũ dant ſymbo-la. Proprietarius uerò, quòd ad quatuor iſtas partes attinet, non dat ſymbo-la, ſed ex ſyluis gratuitd ſuppeditat fodinarũ dominis lignorum copiam, adſubſtructiones, machinas, ædificia, excoctiones: neq; hi qui præſunt reip.&ſacris,& egentibus dant ſymbola, ſed publica opera& ædes ſacras extruunt& reficiunt, atq; egentiſsimos alunt eo fructu pecuniarũ quem capiunt ex fodinis. Porr noſtra ętate pars cẽteſima uiceſima octaua cœpit diuidi in duaspartes, in quatuor, in octo: quinetiam in tres, in ſex, in duodecim, inq;; aliasminores: quod ipſum partibus euenire ſolet, cùm ex duabus fodinis una fit,tum enim qui antè erat dominus dimidiæ partis, fit quartę dominus: qui uero quartæ, octauæ: qui tertiæ, ſextæ: qui ſextæ, duodecimæ. Quoniam ue-ro fodinã noſtri uo cant ſympoſiũ, id eſt compotationem, pecuniã quam domini contribuunt, ſymbolũ ſiue collectam nominare conſueuimus. Nam utqui ineunt ſympoſiũ, ſymbola dant, ita qui ſibi foſsionis quæſtus proponũtmagnos atq; uberes, ad eam pecuniam conferre ſolent: uerum præfecti fo-dinarum, annuo tempore plerunq; quater dominis indicunt ſymbola, quo-ties etiam accepti expenſiq; rationem reddunt: attamen in Miſena Fribergiuetus fuit conſuetudo, ut idem præfecti ſingulis hebdomadis exigerent collectam à dominis, ſingulisq; in eoſdem diſtribuerent fructus fodinarum: ſedea conſuetudo ab hinc annos prope quindecim ſic immutata eſt, ut utrunq;ter fiat ſingulis annis: magna autem uel parua ſymbola indicuntur pro nu-mero mercenariorum, quorum indiget fodina cuniculus ue: tum etiam quimultas poſſidet partes, multa dat ſymbola. Verum ut plerunq; quater ſinguIis annis domini pecuniam contribuunt, ſic quater in eos diſtribuuntur fru-ctus fodinarũ modo magni, tum autem parui: prout plus minus ue auri autargenti, aut reliquorum metallorum fuerit effoſſum: certè ex Georgio fodi-na Snebergiana foſſores tam multum argenti quarta anni parte eruerunt, utin ſingulas centeſimas uiceſimas octauas partes diſtribuerẽtur panes argen-tei, qui ualerent mille& centum aureos nummos Rhenanos: ex egi fodina, quæ cœleſtium exercitus appellatur, nummi unciales octingenti:ex uallis Ioachimicæ metallo, quod ſtella nuncupatur, trecenti: ex Aberthami capite fodinarum, quod Laurentianum uocatur, ducenti uiginti quin-que. Qud autem quis plurium partium fuerit dominus, ed plus fructuum ca

4

pit. lam dicam quomodo domini ius fodinæ, aut cuniculi, aut partium amit-

f 2 tunt, aut